The Bible Software
bible.softwareJobJob 14 › Job 14:4

Job 14:4

Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? + 14.4 Quis potest facere, etc. Is enim, qui per se solus mundus est, etc., usque ad solum Christum dicit non de immundo semine natum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who can bring a clean thing out of an unclean? not one.

In Context

3Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium? + 14.3 Et dignum ducis super hujuscemodi, etc. Deum aperire oculos, est judicia exercere, et quem feriat videre

5Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt. + 14.5 Breves dies hominis, etc. Ibid., quia apud Deum etiam labentia stant: apud eum esse numerum mensium perhibet. Vel, in diebus, brevitas temporis; in mensibus, multiplicata dierum spatia designantur: homini ergo breves dies sunt; sed quia vita nostra post tenditur, apud Deum numerus mensium nostrorum esse memoratur. Constituisti terminos ejus. GREG. in Job. l. 12. Nulla enim quæ in hoc mundo hominibus fiunt, absque Dei occulto judicio fiunt.

Read all of Job 14

Cross References

Genesis 5:3Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. + 5.3 Vixit autem Adam, etc. HIERON., in Quæst. Hebr.. Sciendum quod usque ad diluvium, ubi in nostris codicibus ducentorum et quod excurrit annorum genuisse quis dicitur, in Hebræo habeat centum annos et reliquos qui sequuntur. Et genuit, etc. Quasi et iste portavit imaginem terreni qui pro Abel justo repositus est, et interpretatione nominis Christum significat. Sed omnes prius portant imaginem terreni hominis quam cœlestis, licet multi ad adventum Christi per fidem eamdem gratiam habuerunt qua salvantur Christiani. STRAB. Ferunt post mortem Abel vovisse Adam se uxorem non ultra cogniturum nec filium generaturum. Sed Deo jubente fregit votum, ut Dei Filius de eo nasceretur, et homo redimeretur; stirpe enim Cain nasci non debuit. Unde ante Seth nullum legitur genuisse, post eum vero dicitur; quia genuit filios et filias. Hæc computatio genealogiarum, quasi ramos spargit historiarum, de quibus suis locis colliguntur fructus mysteriorum. Et notandum quia in generatione Seth nulla femina ponitur nominatim, sicut in generatione Cain: justorum enim est omnia viriliter agere, nihil femineum, nihil fragile usurpare. Procedit etiam hæc generatio per denarium usque ad Nœ, in quo præceptorum signatur impletio, sicut per undenarium in generatione Cain transgressio. In generatione injustorum primus Enoch ponitur, qui dedicatio interpretatur, quia reprobi in præsenti vita spei suæ radicem figunt, et ab amore immarcescibilis hæreditatis arescunt. De quibus dicitur Joan. 5: Vidit stultum firma radice, et maledixit pulchritudini ejus statim. In generatione justorum Enoch ab Adam septimus ponitur, quia hic manentem civitatem non quærunt, sed exspectationem usque in finem temporis extendunt, quod septenaria revolutione terminatur, cum æternitas octava successerit. Unde iste Enoch qui ponitur septimus, et translatus est quia Deo placuit, septimam requiem significat, ad quam post hanc vitam, qui Deo perseveranter adhæret, sine dilatione transfertur. Interpretatio quoque nominum hujus generationis idem signat: Adam interpretatur homo vel rubra terra; Seth, positio vel resurrectio; Enos, homo; Cainan, lamentatio; Malalehel, laudans Deum; Jared, roboratus; Enoch, dedicatio; Mathusalam, mortis emissio; Lamech, humiliatus; Nœ, requies. Procedens ergo homo de terra, resurgens a peccatis, erit homo invocans Deum et deflens peccata pristina: sicque laudans Deum, roboratus Spiritu Dei, dedicatur in vitam æternam. Atque victor mortis Deo subjectus, requiem possidet sempiternam, quam significat Nœ qui requies interpretatur, et decimo loco numeratur, quia per impletionem mandatorum possidetur regnum cœlorum.

Job 25:4Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? + 25.4 Nunquid justificari. Quia per mulierem culpæ subditam nascitur homo, reatus primi infirmitas in prole propagatur.

Psalms 51:7Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. + 51.7 Propterea Deus. CASS. De celeri fine iniqui. Et radicem tuam de terra viventium. AUG. Radix nostra charitas est, etc., usque ad hic enim pulvis, quem projicit ventus a facie terræ. Ibid. Radix mali cupiditas, quæ non fructum parit in terra viventium. Vel, loquitur de Antichristo, cujus radix ministri, qui cum eo nihil habebunt cum sanctis. 1

Luke 1:35Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. + 1.35 Sanctum vocabitur Filius Dei. Jesus nascitur sanctus, qui conditionem naturæ corruptibilis vinceret, et commistione copulæ carnalis conceptus non est. Nos conditione corruptibilis naturæ constricti, per gratiam possumus sanctificari. Et congruit, ut quæ contra morem virgo concepit, supra morem humanæ consuetudinis Dei Filium generet.

Romans 5:12Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. + 5.12 Propterea. Dixit per Christum esse justitiam et vitam. Et quod possit esse per eum, per similitudinem in minori probare intendit. Per unum. Adam scilicet non unam Evam dixit Apostolus: consuetudinem tenens, dum successionem posteritatis humanæ (quæ peccato et morti ex eo venienti succumbit) non mulieri, sed viro attribuit. Non enim ex muliere posteritas, sed ex viro nominari solet. Vel, quia mulier de viro est, et utriusque una caro. Sive ergo ab Eva, sive ab Adam dicatur, utrumque ad primum hominem pertinet: et per hoc Apostolus peccatum originale propagationis intelligi voluit cujus princeps Adam, non imitationis, cujus princeps diabolus; unde: Invidia diaboli mors intravit in hunc mundum. In omnes homines. Quia etiam ante legem, cum non ita videretur lege non docente; imputa batur quidem peccatum apud homines, sed non apud Deum ut putabant peccatores apud quem putabatur impune futurum, cum nesciretur judicaturus: sed ubi lex data est, noverunt Deum curare humana et judicare. Ante non imputabatur, sed regnavit mors secure, possidente homines diabolo pro impunitate credita usque ad Moysen per quem rediit cognitio unius Dei. Regnavit ergo mors (ut habet alia littera), non tamen in omnes, sed in similes prævaricatori Adæ, qui, neglecto Deo, creaturæ servierunt, sicut ille loco Dei, diabolo consensit. Tales erant fere omnes usque ad legem. Perpauci, ut Abraham, uni Deo servierunt, et in eos non regnavit mors, imo sub spe servati sunt in adventu Christi liberandi.

Ephesians 2:3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: + 2.3 Et eramus natura, etc. Quasi: Cum hæc prædicta fuerunt in nobis, non desperet gentilis quin par Judæis fiat. Filii iræ. Cum ira Dei nascuntur mortales, quia, peccante Adam, vitium pro natura inolevit. Tenebatur enim justa damnatione genus humanum, et erant omnes natura filii iræ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 14:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 14:3Job 14Job 14:5 →