Luke 1:35
Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. + 1.35 Sanctum vocabitur Filius Dei. Jesus nascitur sanctus, qui conditionem naturæ corruptibilis vinceret, et commistione copulæ carnalis conceptus non est. Nos conditione corruptibilis naturæ constricti, per gratiam possumus sanctificari. Et congruit, ut quæ contra morem virgo concepit, supra morem humanæ consuetudinis Dei Filium generet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
34Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
Cross References
Job 14:4Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? + 14.4 Quis potest facere, etc. Is enim, qui per se solus mundus est, etc., usque ad solum Christum dicit non de immundo semine natum.
Job 25:4Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? + 25.4 Nunquid justificari. Quia per mulierem culpæ subditam nascitur homo, reatus primi infirmitas in prole propagatur.
Psalms 51:5Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem. + 51.5 Dilexisti malitiam, etc. CASS. Non deserit malum, qui diligit super benignitatem; et si benignitas tangit animum, refugit. 1
Matthew 1:20Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. + 1.20 Hæc autem eo cogitante. Hic docemur diu deliberandum esse in incertis, ne peccetur temeritate levitatis. Ecce angelus Domini. Quia sic pie cogitat, consolari meretur, et consilium suum meliori consilio mutatur. Fili David. Recognosce quod promissum est domui David, de qua tu es et Maria, et vide impletum in ea. Noli timere. Quamvis tantum sit quantum credis, et ne timeas pro reatu, sed amplectere charitatis intuitu. Conjugem. Conjux erat non concubitu, sed affectu, non conjunctione corporis, sed copulatione animorum. Nota conjugem dici a prima fide desponsationis. Igitur dispensationis est, si quis permittitur aliam ducere post sacramentum sponsionis, et si nunquam debitum solvere possit. Bene Joseph vir, et Maria conjux dicitur, cum in eo servatur affectus amoris, quod verum conjugium, et in ea sine coitu est fructus nuptiarum. In ea natum est. De ea nasci, est in lucem produci. In ea vero nasci, est concipi, vel secundum præsentiam angeli quam habet ex Deo: cui futurum quasi præteritum, natum dicitur. De Spiritu sancto est. Spiritus sanctus dicitur Deus, et donum Dei, et charitas, et sola charitas eum incarnari fecit.
Matthew 14:33Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es. + 14.33 Et adoraverunt, etc. Viso signo Filium Dei confitentur: cur ergo Arius creaturam esse perducat?
Matthew 27:54Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. + 27.54 Centurio autem. Hi in scandalo crucis confitentur Deum. Arius in Ecclesia prædicat creaturam, quem cæci Judæi nec tot miraculis credunt. In centurione fides Ecclesiæ designatur, quæ velo cœlestium mysteriorum per mortem Domini reserato, Jesum Filium Dei tacente Synagoga confirmat.