The Bible Software
bible.software › Job › Job 18 › Job 18:17

Job 18:17

Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis. + 18.17 Memoria pereat. Ibid. Memoriam suam iniquus in terra statuere conatur, cum gloriam laudis suæ extendere nititur. Et nomen suum in plateis celebrari gaudet, cum longe lateque operationem suæ iniquitatis extendit. GREG. Caput iniquorum diabolus est: ipse quippe in ultimis temporibus illud vas perditionis ingressus, quod Antichristus vocabitur, qui nomen suum longe lateque diffundere conabitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

His remembrance shall perish from the earth, and he shall have no name in the street.

In Context

16Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus. + 18.16 Deorsum radices ejus siccentur. Per radices, cogitationes accipimus, etc., usque ad quia omnis ejus operatio superno judicio quasi nihilum deputatur.

18Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum. + 18.18 Expellet eum de luce. De luce ad tenebras ducitur, cum de honore vitæ præsentis ad supplicia æterna damnatur. Sic de unoquoque iniquo loquitur, ut ad caput, id est diabolum vertatur, qui in Antichristo nomen extendet, quod nunc mali imitantur. Et de orbe transferet, etc. Cum superno apparente judice de hoc mundo ad pœnas transfertur, quæ omnia et de capite malorum Antichristo possunt accipi.

Read all of Job 18

Cross References

Psalms 9:6Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi. + 9.6 In sæculum et in sæculum. Ibid. Sæculum est hoc præsens quod volvitur: sæculum sæculi æternum, cujus illud imago est. Vel, determinatio est, ne hoc præsens acciperes. 1

Psalms 41:5Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. + 41.5 Hæc recordatus sum. AUG. Dum quærunt, Ubi est Deus tuus? ego etiam sum meditatus per omnia visibilia hæc, et per ipsam animam meam, ut per ea exteriora, invisibilia Dei inveniam. Ecce intellectus tituli. Effudi. Ibid. Ad intelligendum et attingendum dilatavi super seipsam. Effudi. CASS. Vel lætatus sum. Liquefacta est anima mea in me; non extra, sed in se compuncta revertitur. Etsi visibiliter Deum non videam, cogito tamen quod per Ecclesiam, in qua admirabiles sunt sancti, ad Jerusalem cœlestem perveniam, captus suavitate laudis angelicæ, quæ suscipitur mente. In locum tabernaculi. AUG. Tabernaculum Dei in terra, etc., usque ad, id est, de refectione æterna gaudentium. In voce exsultationis. Ibid. De æterna festivitate sonat quid dulce cordi: unde rapitur cervus ad fontes aquarum, et mulcetur. Sed quia perstrepit mundus, et caro gravat animam: comparans hæc tristitia illis jucundis, ait: 1

Proverbs 10:7Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. + 10.7 Memoria. In hac vita boni bonos, etc., usque ad et ignis eorum non exstinguetur.

Isaiah 26:14Morientes non vivant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 18:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 18:16Job 18Job 18:18 →