Proverbs 10:7
Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. + 10.7 Memoria. In hac vita boni bonos, etc., usque ad et ignis eorum non exstinguetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The memory of the just is blessed: but the name of the wicked shall rot.
In Context
Cross References
2 Kings 19:34Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum.] + 19.34 Et propter David servum. RAB. Propter futurorum spem, præsentem excutit metum. Dicit autem, quia non suo merito, sed Dei clementia conserventur, imo et patris eorum David memoria: in quo monentur et suæ negligentiæ et illius fidei et justitiæ, quia in tantum diligit Deus justitiam, ut posteros majorum virtute tueatur.
Job 18:17Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis. + 18.17 Memoria pereat. Ibid. Memoriam suam iniquus in terra statuere conatur, cum gloriam laudis suæ extendere nititur. Et nomen suum in plateis celebrari gaudet, cum longe lateque operationem suæ iniquitatis extendit. GREG. Caput iniquorum diabolus est: ipse quippe in ultimis temporibus illud vas perditionis ingressus, quod Antichristus vocabitur, qui nomen suum longe lateque diffundere conabitur.
Psalms 9:5Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum, qui judicas justitiam. + 9.5 Fecisti judicium meum et causam meam. Ibid. Quia mihi servierunt ad utilitatem, quia sedisti. Judicas. HIER. Pater, ut Christus moriatur pro genere hominum. AUG. Vel, Christus in fine judicabit, cui Pater omne judicium dedit. 1
Psalms 41:5Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. + 41.5 Hæc recordatus sum. AUG. Dum quærunt, Ubi est Deus tuus? ego etiam sum meditatus per omnia visibilia hæc, et per ipsam animam meam, ut per ea exteriora, invisibilia Dei inveniam. Ecce intellectus tituli. Effudi. Ibid. Ad intelligendum et attingendum dilatavi super seipsam. Effudi. CASS. Vel lætatus sum. Liquefacta est anima mea in me; non extra, sed in se compuncta revertitur. Etsi visibiliter Deum non videam, cogito tamen quod per Ecclesiam, in qua admirabiles sunt sancti, ad Jerusalem cœlestem perveniam, captus suavitate laudis angelicæ, quæ suscipitur mente. In locum tabernaculi. AUG. Tabernaculum Dei in terra, etc., usque ad, id est, de refectione æterna gaudentium. In voce exsultationis. Ibid. De æterna festivitate sonat quid dulce cordi: unde rapitur cervus ad fontes aquarum, et mulcetur. Sed quia perstrepit mundus, et caro gravat animam: comparans hæc tristitia illis jucundis, ait: 1
Ecclesiastes 8:10Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est. + 8.10 Vidi impios sepultos, etc. Nec in morte pœnitet, quorum quanto accusatio rarior et difficilior, tanto peccandi libertas videtur eis esse major.