The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 41 › Psalmorum 41:5

Psalmorum 41:5

Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. + 41.5 Hæc recordatus sum. AUG. Dum quærunt, Ubi est Deus tuus? ego etiam sum meditatus per omnia visibilia hæc, et per ipsam animam meam, ut per ea exteriora, invisibilia Dei inveniam. Ecce intellectus tituli. Effudi. Ibid. Ad intelligendum et attingendum dilatavi super seipsam. Effudi. CASS. Vel lætatus sum. Liquefacta est anima mea in me; non extra, sed in se compuncta revertitur. Etsi visibiliter Deum non videam, cogito tamen quod per Ecclesiam, in qua admirabiles sunt sancti, ad Jerusalem cœlestem perveniam, captus suavitate laudis angelicæ, quæ suscipitur mente. In locum tabernaculi. AUG. Tabernaculum Dei in terra, etc., usque ad, id est, de refectione æterna gaudentium. In voce exsultationis. Ibid. De æterna festivitate sonat quid dulce cordi: unde rapitur cervus ad fontes aquarum, et mulcetur. Sed quia perstrepit mundus, et caro gravat animam: comparans hæc tristitia illis jucundis, ait: 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Mine enemies speak evil of me, When shall he die, and his name perish?

In Context

4Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? 1

6Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, + 41.6 Quare tristis? etc. CASS. De perturbationibus contra quas ratio confirmat animam sensualem spe Dei. Quare conturbas? AUG. Qui, si investigas, nihil est in mundo quare hoc debeas: spera potius salutare remedium adhuc, et si non modo, plene in futuro. Spera. CASS. Vel sperare potest, quia adhuc in præsenti confitebor, id est, de peccatis pœnitentiam agam, ut tibi non obsistam. 1

Read all of Psalmorum 41

Cross References

Job 18:17Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis. + 18.17 Memoria pereat. Ibid. Memoriam suam iniquus in terra statuere conatur, cum gloriam laudis suæ extendere nititur. Et nomen suum in plateis celebrari gaudet, cum longe lateque operationem suæ iniquitatis extendit. GREG. Caput iniquorum diabolus est: ipse quippe in ultimis temporibus illud vas perditionis ingressus, quod Antichristus vocabitur, qui nomen suum longe lateque diffundere conabitur.

Psalms 22:6Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.] + 22.6 Et misericordia. CASS. Decima, misericordia subsequens ad custodiam quæ præcedit ad gratiam conferendam. Et ut inhabitem. HIER. Hoc omnibus superioribus jungitur. Quasi collocasti, educasti, deduxisti, etc., et hoc ideo ut inhabitem.

Psalms 51:3[Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? + 51.3 Quid gloriaris in malitia, etc. CASS. Prima est invectio in Dœg, ut fideles corroboret, contra Antichristum et ejus complices. 1

Psalms 56:2[Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. + 56.2 Miserere mei. CASS. Propheta in persona Domini, quia in eo Dominus, quasi inter mala, exclamat, et prædicit liberationem. CASS. Christus secundum quod homo orat, de passione ita humilis, ut unus de fidelibus clamare putetur. Et in umbra. Vox corporis adjungitur capiti: et loquens in persona membrorum et sua, quomodo possit liberari dicet, misit Verbum. 1

Psalms 67:2[Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. + 67.2 Exsurgat Deus et dissipentur. Ibid. Confidenter optat quod scit futurum. Et fugiant qui oderunt. HIER. Vel de pœnitentibus legi potest, etc., usque ad ut lacrymis pœnitentiæ admoto igne Spiritus sancti duritia eorum solvatur. Qui oderunt. AUG. Pertinaces a præsentia tollantur ejus, qui ubique præsens; grave maledictum, ut velint et conentur, quod nullatenus fieri potest. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 41:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 41:4Psalmorum 41Psalmorum 41:6 →