Job 19:21
Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. + 19.21 Miseremini mei. Piorum est cum ab adversariis patiuntur, non tam ad iram quam ad preces moveri. Tactum autem se manu Domini appellat, sicut ipse Satan dixerat: Mitte manum tuam, et tange os ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Have pity upon me, have pity upon me, O ye my friends; for the hand of God hath touched me.
In Context
Cross References
Ruth 1:13si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetulæ quam nubatis. Nolite, quæso, filiæ meæ: quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me.
Job 2:5alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. + 2.5 Alioquin mitte manum tuam. Sæpe diabolus, postquam mentem impugnavit, ad tempus cessat, ut securam repente irrumpat: ideo iterum Job expetit, quod Deus ei reticendo concedit. Et tange os ejus. Per os et carnem intelligit vitam corporalem, per animam intelligit rationem, ut superius.
Job 6:4quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. + 6.4 Ebibit spiritum. GREG. Id est, elationem compescit, ut dicat: Defecit spiritus meus Psal. 76.. Et non solum gemo quod patior, sed timeo quod minaris, et hoc est: Terrores Domini militant: ne post hoc mors æterna sequatur. Sed quia staturæ adventum desiderat, quo ardore eumdem gentilitas, et Judæa sitiat, supponit, cum ait:
Psalms 38:2[Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. + 38.2 Dixi: Custodiam vias meas, etc. AUG., CASS. Monet hic psalmus inter blasphemos, iniquos, et calumniosos linguæ continentiam, certamina, rixas, comprimere: hoc enim silentium multum est utile. CASS. Dixi: in corde deliberavi: ubi sapientes prius deliberant, quam loquantur. Vias HIER. Id est, actiones et verba. Ut non delinquam per fatua, vel otiosa. In lingua. AUG. Non frustra est lingua in verbo: quia facile labitur. Posui ori meo. Postquam transivi terrenas delectationes, etc., usque ad docens nos cavere hoc non imitari. CASS. Posui usque eo quod obmutui, etc., usque ad qui causam contentionis quærit. 1
Romans 12:15Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:
Hebrews 13:3Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. + 13.3 Tanquam simul vincti, id est, sicut vobis vinctis velletis subveniri, vel laborantibus.