Job 19:3
En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. + 19.3 En decies confunditis me. Ibid. Quia ab eis quinquies increpationes audierat, et quinquies respondit, decies se perhibet esse confusum. Quia in eo quod graviter increpatus est, et in eo quod verba doctrinæ non audientibus dicit, confusionem pertulit, in suis increpationibus, quia in eis non proficit; in eorum increpationibus, quia dolet de pravitate quam audit. En decies Ibid. Ecclesia decalogum servat, cui iniqui toties confusionem faciunt, quoties in suis actibus divinis vocibus obsistunt. Et non erubescitis opprimentes me. Sunt nonnulli quos ad perpetrandam nequitiam oborta subito malitia invitat, sed tamen humana verecundia revocat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
These ten times have ye reproached me: ye are not ashamed that ye make yourselves strange to me.
In Context
Cross References
Genesis 31:7Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
Leviticus 26:26postquam confregero baculum panis vestri: ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non saturabimini. + 26.26 Ita ut decem, etc. ISICH. Panem doctrinæ non habent, etc., usque ad ideo non satiantur qui his panibus nutriuntur.
Nehemiah 4:12Factum est autem venientibus Judæis qui habitabant juxta eos, et dicentibus nobis per decem vices, ex omnibus locis quibus venerant ad nos,
Job 5:3Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. + 5.3 Et maledixi pulchritudini ejus. IDEM. Quia cum ex visa prosperitate malorum, pedes infirmorum nutent: fortes, videntes quæ pœna ad gloriam eorum sequatur, prosperitatem eorum reprobant statim. Infirmus cum qualitate rerum mutatur, dum videt prospera, laudat, dum mutantur, nihil esse judicat: sed firmus cum ipsa gloria pœnam considerat sequentem, et mox damnat. Sed quia proficientes in mundo multos secum trahunt, subdit:
Job 11:3Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis? + 11.3 Tibi soli tacebunt homines, etc. Ibid. Omnia recta suam irrisionem putat quem remordet conscientia et generaliter dicta sibi æstimat. Unde et contra loqui accenditur, ut vel sic verecundiam regat quasi criminosus non sit, si alios criminetur, unde mentiendo subdit:
Job 15:4Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. + 15.4 Quantum in te est, etc., dicitur, id est abstulisti. Ac si diceret: De tua justitia præsumens, Creatoris tui gratiam despicis deprecari. Cum hæretici vera mala contra bonos non inveniunt, fingunt quæ redarguant, ut justi videantur.