Job 19:4
Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea. + 19.4 Nempe et si ignoravi. Scientia hæreticorum non est cum eis, sed contra eos, dum inflat. Sed Ecclesiæ ignorantia, quod arcana non potest penetrare cum ea est, quia pro ea, dum se humiliat; et quia hæretici quod quærunt scire, elatio est, ut contra bonos docti videantur, subdit: vos contra ex me percusso contra vos deberetis erigi, timentes vobis deteriora. Bonus enim prius in se, postea in alios erigitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And be it indeed that I have erred, mine error remaineth with myself.
In Context
Cross References
2 Samuel 24:17Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum cædentem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi: isti qui oves sunt, quid fecerunt? vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei.
Proverbs 9:12Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.] + 9.12 Si sapiens. Moneo te ad sapientiam, quod tamen tibi prodest, non mihi. Si enim sapiens fueris, etc.
2 Corinthians 5:10Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. + 5.10 Ut referat unusquisque. Etiam pueri, qui, si non per se, per alios gesserunt, dum per eos crediderunt vel non crediderunt, secundum quod judicantur, non secundum quod gesturi erant, si diu viverent. Dicit enim: prout gessit in corpore, non ut gesturus erat si viveret, frustra ergo homo post hoc corpus sibi promittit, quod hic in corpore comparare neglexit. Suademus. Suadent apostoli ut reliqui bene viventes credant et provideant sibi, quia quorumdam praviloquio dies Domini in dubium venit