The Bible Software
bible.softwareJobJob 19 › Job 19:2

Job 19:2

[Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? + 19.2 Usquequo affligitis, etc. GREG. Atteruntur boni sermonibus iniquorum, quando contra eos illi in verbis tument, qui aut in perversa fide, aut in pravis moribus jacent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

How long will ye vex my soul, and break me in pieces with words?

In Context

1Respondens autem Job, dixit:

3En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. + 19.3 En decies confunditis me. Ibid. Quia ab eis quinquies increpationes audierat, et quinquies respondit, decies se perhibet esse confusum. Quia in eo quod graviter increpatus est, et in eo quod verba doctrinæ non audientibus dicit, confusionem pertulit, in suis increpationibus, quia in eis non proficit; in eorum increpationibus, quia dolet de pravitate quam audit. En decies Ibid. Ecclesia decalogum servat, cui iniqui toties confusionem faciunt, quoties in suis actibus divinis vocibus obsistunt. Et non erubescitis opprimentes me. Sunt nonnulli quos ad perpetrandam nequitiam oborta subito malitia invitat, sed tamen humana verecundia revocat.

Read all of Job 19

Cross References

Judges 16:16Cumque molesta esset ei, et per multos dies jugiter adhæreret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est.

Job 18:2[Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur. + 18.2 Usque ad quem finem verba jactabitis. GREG., in Job, l. 14. Beatum Job in superbiam astruit erupisse, quem fatetur verba jactare. Intellige prius. Signat quanta elatione tumuerat, qui Job loqui quod non intelligeret, putabat.

Job 27:12Ecce vos omnes nostis: et quid sine causa vana loquimini?

Psalms 13:1In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. + 13.1 Dixit insipiens. CASS. Increpatio Judæorum, descripta eorum malitia. Primus psalmus de increpatione Judæorum, etc., usque ad hic homo non est Deus. 1

Psalms 64:3Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet. + 64.3 Exaudi orationem meam. CASS. Prius facit quod a cæteris faciendum dicit, scilicet, exaudi. Omnis caro. AUG. Id est, homo, id est ex omni genere: pauperes, divites, viri, feminæ, docti, indocti, pueri, senes. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 19:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 19:1Job 19Job 19:3 →