The Bible Software
bible.softwareJobJob 19 › Job 19:5

Job 19:5

At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. + 19.5 At vos contra me erigimini. Id est, vosmetipsos redarguendos relinquitis, et me districtis sententiis increpatis. Et arguitis me. Quia qui eum justum ante flagella noverant, injustum esse ex ipsa jam sua percussione judicabant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If indeed ye will magnify yourselves against me, and plead against me my reproach:

In Context

4Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea. + 19.4 Nempe et si ignoravi. Scientia hæreticorum non est cum eis, sed contra eos, dum inflat. Sed Ecclesiæ ignorantia, quod arcana non potest penetrare cum ea est, quia pro ea, dum se humiliat; et quia hæretici quod quærunt scire, elatio est, ut contra bonos docti videantur, subdit: vos contra ex me percusso contra vos deberetis erigi, timentes vobis deteriora. Bonus enim prius in se, postea in alios erigitur.

6Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. + 19.6 Saltem nunc intelligite. Hoc Dominus de illo dixerat commovisti me adversus eum frustra quod ipse de se asserit: quia non æquo judicio a Domino sit afflictus. Si enim vita ejus et flagella pensantur, non æquo judicio videtur afflictus: quia vero merita ejus ex flagellis cumulavit, Deus non injusto judicio Job afflixit. Quia Deus non æquo judicio. Astruendum igitur est, quod et Deus cum Job recte egit, et tamen non mentitur, qui non æque fieri dicit: alioquin diabolus vicit in eo quod de beati viri culpa promiserat quem Deus laudavit. Hoc non elatio, sed dolor extorsit. Bonus si in humili mente, exigente causa vel dolore, bona de se dicit, non peccat. Et flagellis suis me cinxerit. Cum tanta nos afflictio deprimit, ut nullius rei consolatione respirare animus possit, non jam flagellis solummodo ferimur, sed etiam cingimur, quia tribulationum verbere ex omni parte circumdamur.

Read all of Job 19

Cross References

1 Samuel 1:6Affligebat quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus:

Psalms 41:11Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? + 41.11 Dum confringuntur ossa. AUG. Quasi ossa franguntur, dum virtus patientiæ affligitur, quod irrident mali. Hæc est exprobratio illa: Dum dicitur mihi: Ubi est? vel nullus est, vel de te non curat. 1

Isaiah 4:1[Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos; aufer opprobrium nostrum.] + 4.1 Et apprehendent septem. HIER. Cum Nabuchodonosor Sedeciam regem, etc., usque ad hoc loco plures possumus intelligere. Septem mulieres. ID. Septem dona Spiritus sancti: Spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini. Quæ mulieres dicuntur, quia nemo generatur Deo, nisi per Spiritum: et pluraliter, quia plura sunt dona, cum Spiritus unus. Panem nostrum. Panis noster Christus est, virga de radice Jesse, et flos; mulierum panis Pater est, sicut et Christi, qui ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei Joan. 4.. Panem nostrum comedemus, corpus Christi. Vestimentis nostris operiemur. Ornamentis virtutum. Invocetur nomen tuum. A Christo dicamur Christiani. Aufer opprobrium. Quod patimur a Judæis tanquam sine Deo, etc., usque ad sæpe cogamur mutare hospitium. Aufer. Quia consurgent contra sapientiam falsæ doctrinæ, et contra cæteras mulieres, id est, virtutes: unicuique suum insurgit contrarium, cum nomen earum falsæ virtutes subripiunt.

Zephaniah 2:10Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum.

Luke 1:25Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. + 1.25 Quia sic fecit. BEDA. Gesta sunt hæc, inquit Joannes Chrysostomus, etc., usque ad quia per ipsum afflictio pœnitentiæ erat prædicanda.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 19:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 19:4Job 19Job 19:6 →