Job 19:6
Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. + 19.6 Saltem nunc intelligite. Hoc Dominus de illo dixerat commovisti me adversus eum frustra quod ipse de se asserit: quia non æquo judicio a Domino sit afflictus. Si enim vita ejus et flagella pensantur, non æquo judicio videtur afflictus: quia vero merita ejus ex flagellis cumulavit, Deus non injusto judicio Job afflixit. Quia Deus non æquo judicio. Astruendum igitur est, quod et Deus cum Job recte egit, et tamen non mentitur, qui non æque fieri dicit: alioquin diabolus vicit in eo quod de beati viri culpa promiserat quem Deus laudavit. Hoc non elatio, sed dolor extorsit. Bonus si in humili mente, exigente causa vel dolore, bona de se dicit, non peccat. Et flagellis suis me cinxerit. Cum tanta nos afflictio deprimit, ut nullius rei consolatione respirare animus possit, non jam flagellis solummodo ferimur, sed etiam cingimur, quia tribulationum verbere ex omni parte circumdamur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Know now that God hath overthrown me, and hath compassed me with his net.
In Context
Cross References
Job 7:20Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? + 7.20 Peccavi, quid faciam tibi. Ibid. Quasi: quid in recompensationem tibi offeram non invenio, quia omnis virtus hominis ad culpam abluendam infirma est. Vel, quid faciam tibi, quasi: omnia bona non tibi, sed nobis prosunt. O custos hominum. Quia nos sic destituit, ut nos custodire nequeamus, et si quid conamur, peccatis gravamur, unde: Quare posuisti me contrarium. Cum homo serpenti credidit, etc., usque ad sed misericordiam quærit, unde addit:
Job 16:11Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis. + 16.11 Aperuerunt super me ora, etc. Ibid. Quia ora sua reprobi exprobrantes aperiunt, cum et errorem prædicare non metuunt, et prædicamenta rectæ fidei irrident. Percusserunt maxillam meam. Maxilla Ecclesiæ, sunt sancti prædicatores, qui vitam carnalium verbo correctionis convertunt: hos reprobi præcipue persequuntur, quos dum etiam necant, illa eos pœna satiat, quæ mentem Ecclesiæ præcipue cruciat, vel castigat. Maxillam meam. Petrus est maxilla, qui mactat et manducat. Samson maxillam asini tenet, et hostes occidit, id est Christus simplices præcones manu virtutis tenet, et a vitiis carnales occidit. Maxilla projecta est in terram, aquas effundit: quia data morti corpora præconum magna ostendunt miracula.
Job 27:2[Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. + 27.2 Vivit Deus. Sunt qui adversa patientes, Deum esse non credunt: nonnulli Deum esse æstimant, sed res humanas minime curare. Iste in typo Ecclesiæ positus in afflictione, ut Deum esse fateretur, ait: Vivit Deus. Ut vero res humanas curare eum perhiberet, subdit: Qui abstulit judicium meum, etc.
Lamentations 1:13Mem De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.
Ezekiel 32:3Propterea hæc dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea.