The Bible Software
bible.softwareJobJob 19 › Job 19:7

Job 19:7

Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet; vociferabor, et non est qui judicet. + 19.7 Ecce clamabo vim patiens. Ibid. Deus quid nobis profuturum sit sciens, etc., usque ad qui nec agenda queunt discernere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, I cry out of wrong, but I am not heard: I cry aloud, but there is no judgment.

In Context

6Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. + 19.6 Saltem nunc intelligite. Hoc Dominus de illo dixerat commovisti me adversus eum frustra quod ipse de se asserit: quia non æquo judicio a Domino sit afflictus. Si enim vita ejus et flagella pensantur, non æquo judicio videtur afflictus: quia vero merita ejus ex flagellis cumulavit, Deus non injusto judicio Job afflixit. Quia Deus non æquo judicio. Astruendum igitur est, quod et Deus cum Job recte egit, et tamen non mentitur, qui non æque fieri dicit: alioquin diabolus vicit in eo quod de beati viri culpa promiserat quem Deus laudavit. Hoc non elatio, sed dolor extorsit. Bonus si in humili mente, exigente causa vel dolore, bona de se dicit, non peccat. Et flagellis suis me cinxerit. Cum tanta nos afflictio deprimit, ut nullius rei consolatione respirare animus possit, non jam flagellis solummodo ferimur, sed etiam cingimur, quia tribulationum verbere ex omni parte circumdamur.

8Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit. + 19.8 Semitam meam circumsepsit, etc. Circumseptam verberibus semitam suam vidit, cum transire ad securitatem cupiens, evadere flagella non potuit: et quasi in calle cordis ignorantiæ tenebras invenit, qui cur ita flagellaretur, penetrare non potuit.

Read all of Job 19

Cross References

Job 9:24Terra data est in manus impii; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est? + 9.24 Terra data. Vel tradita. Terra caro, impius diabolus. Manus ejus, occisores Christi, etc., usque ad quam Christus venerit.

Job 10:3Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? + 10.3 Nunquid bonum. Interrogatio hæc negationem exigit, etc., usque ad quia infirmum considerat. Opus manuum. Quasi impie non perdis quem gratuito fecisti. Impiorum, id est malignorum spirituum, qui cum ad vitam redire nequeunt, socios ad mortem quærunt, quorum consilium fuit, ut Job rectum in prosperis, frangerent adversis; sed Deus supra vires non sinit tentari.

Job 13:15Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam. + 13.15 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo, etc. Ibid. Ille vere patiens est, qui et adversis atteritur, et tamen a spei rectitudine non curvatur. Verumtamen vias meas. Sic enim tunc Dominus Salvator invenitur, si nunc pro timore Domini peccatum vestrum a vobis ipsis redarguitur.

Job 16:21Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus: + 16.21 Verbosi amici mei. Cum verbosi amici sunt, id est, cum et ipsi derogant qui in fide sociantur, ad Deum necesse est ut oculus stillet, quatenus nostra intentio tota in amoris intimi compunctione defluat, et tanto se ad interiora erigat, quanto per exteriora opprobria intus redire cogitur.

Job 23:3Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? + 23.3 Quis mihi tribuat. Electi, cum contra votum quælibet agi conspiciunt, ad occulta Dei judicia recurrunt, ut in eis videant quia inordinate intus non disponitur, quod inordinate foris currere videtur. Et hoc est, quod subdit: Inveniam illum. Ut est: quod modo differt Deus, ut plus desideretur. Et veniam usque ad solium ejus. Solium sunt angeli, etc., usque ad dum meliora disponere Deum vident, unde: Ponam coram Deo judicium. Coram Deo judicium ponere, etc., usque ad occultus nunc et tacitus judex quam terribilis post appareat, considerare.

Job 31:35Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, + 31.35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat? Mediatorem requirit, sciens quod ad requiem liberationis æternæ humani desiderii, preces nisi per advocatum suum, audiri non possunt: de quo subditur. Et librum scribat; unde: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Qui veniens ad nostram redemptionem, etc., usque ad sed cur, beate Job, scribi librum desideras?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 19:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 19:6Job 19Job 19:8 →