The Bible Software
bible.softwareJobJob 2 › Job 2:13

Job 2:13

Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus: et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem. + 2.13 In terra. Quia speciem humilitatis ostendunt, ut superba suadeant. Vel terra est incarnatio Christi, quam quidam hæretici non negant, sed vel de deitate, vel de incarnationis qualitate discordant a nobis: quia ergo illam non negant, quasi cum Job in terra sedent. Septem diebus. Ignoratur utrum continue, an tot diebus crebra visitatione insisterent. Diebus et noctibus. Quia vel in hoc, quod vere, vel in hoc quod stulte sapiunt, incarnationi non contradicunt. Nemo loquebatur ei verbum. Quia tunc tacent hostes, si filios Dei prædicando generare negligimus: sed si recta loquimur, tunc graves contumelias ingerunt, in vocem doloris contra nos erumpunt. Loquuntur quidem semina errorum: cum corda fidelium torpere vident: sed cum vident alta sapere, de ærumna sæculi dolere, ad cœlum reditum quærere, circumspecte linguam frænant. Nemo loquebatur. Sunt enim multi, etc., usque ad et nisi sacrificio purgentur, puniendi sunt. Videbant enim dolorem. Quia tunc timent prava loqui, cum amoris Dei dolor corda fingit: quia tunc non proficerent, sed et quos tenebant, bonis exercitatis perderent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So they sat down with him upon the ground seven days and seven nights, and none spake a word unto him: for they saw that his grief was very great.

In Context

12Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum. + 2.12 Cumque elevassent procul oculos. Qui in imo sunt oculos levant, etc., usque ad quasi hostes per intentionis hostiam in amicos mutamus. Exclamantes ploraverunt. Quia speciem percussi plaga mutaverat, speciem consolatorum spontaneus dolor immutat: quia dolentem non potest consolari, qui non concordat dolori, sed hærens trahit. Ideo, videntes corpus scissum, vestes scindunt; videntes mutatum, capita fœdant pulvere, ut facilius Job audiat eos, dum aliquid de sua afflictione in eis videt. Videndum tamen est consolatori, ne nimis dolens afflictum gravet, et dolentem desperare faciat: forsitan amici Job nimis doluerunt, nescientes mentem percussi, quasi ille a corde cecidisset. Sparserunt pulverem. Pulvis terrena intelligentia; caput, mens; cœlum, præceptum supernæ locutionis. Pulverem super caput in cœlum mittere, est sæculari intellectu mentem corrumpere, et de verbis cœlestibus terrena sentire. Dies intelligentia, nox ignorantia, septem universitas. Sedent ergo, id est, condescendere se simulant infirmitati Ecclesiæ; et in his in quibus verum lumen intelligunt, et in his in quibus habent ignorantiam, et sic dolos deceptionis parant.

Read all of Job 2

Cross References

Genesis 1:5Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus. + 1.5 Factumque est vespere, etc. GREG., l. VIII Moral., c. 6, tom. 1 Nequaquam in hac vita per exercitationem justitiæ peccatum deseritur, ut in ipsa inconcusse maneatur: quia si culpam rectitudo eliminat, cogitationis nostræ foribus assidens, ut sibi aperiatur, pulsat. Unde ait Moyses: Facta est lux; et paulo post: Factum est vespere. Creator enim, humanæ culpæ præscius, tunc expressit in tempore quod nunc versatur in mente. Lumen namque rectitudinis sequitur umbra tentationis. Sed quia electorum lux tentatione non exstinguitur, non nox, sed vespera facta memoratur, quia tentatio lumen justitiæ abscondit, non interimit. AUG., de Gen. ad litt., l. 4, c. 22, 23, tom. 3, col. 311, 312 Notandum, quod cæteræ creaturæ, etc., usque ad ut illud scilicet ad diem pertineat, hoc ad vesperam.

Genesis 50:10Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. + 50.10 Veneruntque ad aream Atad, etc. Hic locus trans Jordanem est, et distat ab Hebron septuaginta passuum millibus. Prætergressi sunt ergo locum in quo debebant sepelire eum, et postea transito Jordane redierunt ad locum duplicis speluncæ. Unde quæri potest quare hoc fecerint. Si dicit aliquis quia bella timebant, sicut filii Isræl circumducti per desertum quadraginta annis, donec transmisso Jordane venerunt ad terram promissionis. Sed majoris significantiæ causa factum est hoc. In loco enim quæ area Arad dicitur, postea multitudo filiorum Isræl murmurans contra Dominum, divino igne consumpta est. Tanto ergo luctu non tam mors Jacob, quam ruina populi futura lugebatur.

Nehemiah 1:4Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis: jejunabam, et orabam ante faciem Dei cæli: + 1.4 Flevi et luxi. Si vir sanctus audiens destructa lignorum et lapidum ædificia recte lugebat, jejunabat, et orabat, diu sedens in tristitia, quanto magis in destructione et ruina animarum continuis luctibus, et orationibus est insistendum, ut miserante Deo ad pristinam erigantur sospitatem, qui in opprobrio religionis triumphante inimico jacebant diutina vitiorum sorde squalentes.

Psalms 77:4Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit. 1

Isaiah 47:1[Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon: sede in terra; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. + 47.1 Descende, sede, etc. HIER. Quia omnes creaturæ Dei sumus; nec juxta hæreticos, natura Babylonis damnabilis; vel ob luxuriam et ornatum potentissimæ urbis, quæ jam senex et vicina occasui virgunculam se et puellam jactat.

Ezekiel 3:15Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar: et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus mœrens in medio eorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 2:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 2:12Job 2