Job 20:12
Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua. + 20.12 Cum enim dulce fuerit. Ibid. In ore cordis suavis est iniquitas, quam sub tegmine blandæ locutionis operit. Malum enim in lingua, et non sub lingua esset, si loquens hypocrita malitiam aperiret. Parcet illi et non. Malo quod diligit parcit, qui non hoc pœnitendo persequitur; et non derelinquit, sed cetat in gutture, quia sic servat in cogitatione, ut nunquam proferat in voce. BEDA. Id est, palpat, fovet et nutrit malum suum, et delectans se in illo, nunquam pœnitet ut ab eo discedat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Though wickedness be sweet in his mouth, though he hide it under his tongue;
In Context
13Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.
Cross References
Job 15:16Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? + 15.16 Quanto magis abominabilis. Ibid. Quilibet perversus abominabilis est propter immunditiam maculæ. Inutilis, propter justitiam perfectæ vitæ; qui bibere iniquitatem dicitur, quia quod bibitur, ad glutiendum moram non habet. Culpa ergo quia ab injusto homine sine ulla retractatione perpetratur, quasi aqua iniquitas bibitur.
Proverbs 20:17Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo. + 20.17 Suavis est homini panis mendacii, etc. In quocunque membro quis amplius peccaverit, etc., usque ad quæ in verbis superfluis in epulando defluxerat.