The Bible Software
bible.softwareJobJob 20 › Job 20:13

Job 20:13

Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Though he spare it, and forsake it not; but keep it still within his mouth:

In Context

12Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua. + 20.12 Cum enim dulce fuerit. Ibid. In ore cordis suavis est iniquitas, quam sub tegmine blandæ locutionis operit. Malum enim in lingua, et non sub lingua esset, si loquens hypocrita malitiam aperiret. Parcet illi et non. Malo quod diligit parcit, qui non hoc pœnitendo persequitur; et non derelinquit, sed cetat in gutture, quia sic servat in cogitatione, ut nunquam proferat in voce. BEDA. Id est, palpat, fovet et nutrit malum suum, et delectans se in illo, nunquam pœnitet ut ab eo discedat.

14Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. + 20.14 Panis ejus in utero. Plerumque hypocrita pane sacri eloquii erudiri studet, non ut eo vivat, sed ut doctus appareat; sed dum doctrinæ verbum, quod male quærit, prave intelligit, et in hæreses labitur: contingit ei ut sicut de felle aspidum, sic moriatur de pane. Sed quia Dei eloquia, etiam si recte intelligat, in opere nequaquam servat, in præsenti vita perdit, ut nesciat quod agere voluit.

Read all of Job 20

Cross References

Numbers 11:18Populo quoque dices: Sanctificamini (cras comedetis carnes: ego enim audivi vos dicere: Quis dabit nobis escas carnium? bene nobis erat in Ægypto), ut det vobis Dominus carnes, et comedatis:

Mark 9:43ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. + 9.43 Ubi vermis. BEDA. Fetor vermium de corruptione carnis et sanguinis, ideoque caro recens sale conditur, ut exsiccato humore sanguineo, vermis esse nequeat. Caro ergo et sanguis vermes creant, quia delectatio carnalis cui condimentum continentiæ non resistit, pœnam luxuriosis generat æternam. Debemus ergo corpus continentiæ sale, et mentem condimento sapientiæ ab erroris et vitiorum labe castigare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 20:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 20:12Job 20Job 20:14 →