Mark 9:43
ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. + 9.43 Ubi vermis. BEDA. Fetor vermium de corruptione carnis et sanguinis, ideoque caro recens sale conditur, ut exsiccato humore sanguineo, vermis esse nequeat. Caro ergo et sanguis vermes creant, quia delectatio carnalis cui condimentum continentiæ non resistit, pœnam luxuriosis generat æternam. Debemus ergo corpus continentiæ sale, et mentem condimento sapientiæ ab erroris et vitiorum labe castigare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 13:6Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,
Matthew 3:12Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. + 3.12 Cujus ventilabrum. Ventilabrum in manu est examen judicii quo discernuntur leves et vacui a fructu boni operis. In manu, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Permundabit, id est, quotidie a variis tentationibus mundat. Vel, Permundabit, dum ob manifesta peccata perversus de Ecclesia ejicitur, vel post mortem damnatur. Paleas autem. Paleæ de origine unde et triticum oriuntur, id est de semine, zizania vero de diversa. Paleæ ergo sunt qui fidei sacramentis imbuuntur, sed solidi non sunt: zizania vero qui et opere et professione secernuntur ab electis. De his dicitur: Qui non credit, jam judicatus est, et ideo non fit hic mentio de illis. Inexstinguibili. Quia non exstinguetur neque exstinguet cruciatos, sed æternaliter puniet. Dicitur autem ad differentiam illius de quo dicitur: Igne nos examinasti Psal. 65., etc.
Matthew 5:29Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. + 5.29 Erue eum. Ad litteram nullum membrum erui præcipitur, sed interior visus qui dexter, et exterior qui sinister dicitur, per studium pii laboris si nocet est revocandus vel removendus: et etiam longe faciendus, ut scilicet nec in memoria habeatur. Eruitur oculus cum frangitur malus usus. Projicitur, cum ex toto annihilatur, nec intrare permittitur.
Matthew 18:8Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. + 18.8 Si autem manus tua. Docuit supra ne scandalizemus credentes, etc., usque ad per occasionem pietatis pateas scandalis. Bonum tibi est, etc. Melius est vitam solitariam ducere, quam ob vitæ præsentis necessaria vitam æternam perdere.
Mark 9:45ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
Luke 14:21Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.