Job 20:27
Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. + 20.27 Revelabunt; Ibid. quia hic nec bonis nec malis pepercit, eum in tremendo examine, justorum vita et peccatorum pariter accusabit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The heaven shall reveal his iniquity; and the earth shall rise up against him.
In Context
Cross References
Job 16:18Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces. + 16.18 Hæc passus sum. A verbis corporis, etc., usque ad a quibus toleratur dolor?
Jeremiah 29:23pro eo quod fecerint stultitiam in Israël, et mœchati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego sum judex et testis, dicit Dominus.
Luke 12:2Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. + 12.2 Neque absconditum quod non sciatur. Ideo ne æmulemini simulatores, quia profecto veniet tempus in die judicii in quo et vestra virtus et illorum hypocrisis omnibus revelabitur, unde sequitur. Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur. Non solum in futuro omnia patebunt, sed etiam in præsenti tempore in tota Ecclesia per orbem terræ publice prædicabuntur, quæ in tenebris, id est, in umbra pressurarum et carcerum locuti estis, quando actus vestri legentur in excelsis. Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur. AMBR. Quod in tenebris, id est in timore dixistis, dicetur in lumine, id est in fiducia veritatis accepto Spiritu sancto. Et quod in aure, id est secreto locuti, super tecta, id est calcato carnis domicilio prædicabitur.
1 Corinthians 4:5Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. + 4.5 Quoadusque veniat Dominus. Aliter injuria judici fit: quia judicis injuria est si ante judicium ejus a servo procedat sententia. Illuminabit. Id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum. Tunc laus erit unicuique. Bene agenti vel cogitanti; hic autem nescitur quis sit laude dignus.