Luke 12:2
Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. + 12.2 Neque absconditum quod non sciatur. Ideo ne æmulemini simulatores, quia profecto veniet tempus in die judicii in quo et vestra virtus et illorum hypocrisis omnibus revelabitur, unde sequitur. Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur. Non solum in futuro omnia patebunt, sed etiam in præsenti tempore in tota Ecclesia per orbem terræ publice prædicabuntur, quæ in tenebris, id est, in umbra pressurarum et carcerum locuti estis, quando actus vestri legentur in excelsis. Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur. AMBR. Quod in tenebris, id est in timore dixistis, dicetur in lumine, id est in fiducia veritatis accepto Spiritu sancto. Et quod in aure, id est secreto locuti, super tecta, id est calcato carnis domicilio prædicabitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For there is nothing covered, that shall not be revealed; neither hid, that shall not be known.
In Context
Cross References
Matthew 10:26Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur. + 10.26 Ne ergo timueritis eos. Eorum sævitiam vel blasphemias, quia veniet dies cum Deus judicabit occulta hominum, ubi et nequitia discooperietur, et vestra intentio, nunc soli Deo cognita, ab omnibus scietur.
Luke 8:17Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat. + 8.17 Non enim, etc. Quasi dicat. Timor carnalium non vos retardet, sed nec mala opinio, quæ de vobis modo habetur apud incredulos quia etsi viles apparetis, quandoque claritas vestra apparebit, cum Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, tunc et vos coronabimini, et punientur vestri adversarii.
1 Corinthians 4:5Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. + 4.5 Quoadusque veniat Dominus. Aliter injuria judici fit: quia judicis injuria est si ante judicium ejus a servo procedat sententia. Illuminabit. Id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum. Tunc laus erit unicuique. Bene agenti vel cogitanti; hic autem nescitur quis sit laude dignus.
Revelation 20:11Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis. + 20.11 Et vidi thronum. Dicta destructione diaboli et suorum membrorum, supponit destructionem mundi, ad majorem pœnam impiorum. Competit enim ut destructis malis mundus destruatur, secundum quod ab eis fuerat corruptus. Sæpe locutus de glorificatione sanctorum et de pœnis impiorum, non fecerat mentionem corporum, si deberent glorificari vel puniri; ideo hic aperte ostendit ea.