Job 20:10
Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum. + 20.10 Filii ejus atterentur, etc. Quia hi qui in hypocrisi ex ejus imitatione nascuntur, dum veritatis soliditatem non tenent, in cordis egestate deficiunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
His children shall seek to please the poor, and his hands shall restore their goods.
In Context
Cross References
Exodus 9:2Quod si adhuc renuis, et retines eos,
Exodus 22:1Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit: quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. + 22.1 Si quis furatus fuerit, etc. STRAB. Secundum litteram quinque boves pro uno bove, et quatuor oves pro uno bove redduntur: quia bos quinque utilitates habet, ovis quatuor. Bos enim immolatur, arat, pascit, lactat, et corium diversis usibus ministrat; ovis vero immolatur, et pascit, lac et lanam tribuit. Allegorice vero per bovem Judæus quilibet intelligitur, quem si quis Judæus vendiderit, pœnæ legis subjacebit, quæ continetur in quinque libris Moysi. Per ovem Christianus, qui Christum imitatur, de quo dicitur: Sicut ovis ad occisionem ductus est Isa. 53.. Si quis hanc vendiderit, quatuor oves reddat, id est secundum institutionem quatuor Evangeliorum pœnitentiam agat.
2 Samuel 12:6Ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud, et non pepercerit.
Job 20:18Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. + 20.18 Luet quæ fecit omnia. Persolvet enim in tormento ea quæ hic illicita servavit desideria, nec in morte consumetur, sed ut sine fine crucietur, vivere sine fine compellitur, ut cujus vita hic mortua fuit in culpa, illic ejus mors vivat in pœna. Dicat ergo, luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur, quia cruciatur et non exstinguitur: moritur et vivit, deficit et subsistit semper, et sine fine est.
Proverbs 28:3Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames.]