The Bible Software
bible.softwareJobJob 21 › Job 21:28

Job 21:28

Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For ye say, Where is the house of the prince? and where are the dwelling places of the wicked?

In Context

27Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. + 21.27 Certe novi cogitationes vestras. Quem enim percussum viderunt, etc., usque ad nec perfecte ad æterna transeunt, unde addit:

29Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis: + 21.29 Interrogate quemlibet de via. Viator dicitur qui præsentem vitam, viam sibi esse et non patriam attendit, qui in dilectione prætereuntis sæculi cor figere despicit, sed æterna petit.

Read all of Job 21

Cross References

Numbers 16:26dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. + 16.26 Recedite a tabernaculis. AUG., quæst. 27. Alia littera, etc., usque ad justi fulgeant sicut sol in regno Patris sui Matth. 13.. ISID. in Num., tom. 5. Per Dathan, et Abiron, et Core, etc., usque ad in æterno igne præparata ultione peribunt. Descenderuntque. AUG., quæst. 29. Alia littera, etc., usque ad tanquam carceribus inferi puniendos reservari.

Job 8:22Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.] + 8.22 Qui oderunt. Ibid. Justorum hostes in judicio confusio induet, quia tunc viso judice mala omnia ante oculos mentis versantur, et reatus deprimens eos undique vestit. Qui ad hoc ideo veniunt, quia sola hic transitoria dilexerunt, unde addit: Et tabernaculum, id est ædificatio æternæ felicitatis, quam supra se casuram multiplicant, ut se hic a necessatibus quasi ab æstu et imbre defendant: in qua mens habitat, quam bonus viator despicit.

Job 20:7quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent: Ubi est? + 20.7 Et qui eum viderant, dicent. Ibid. Qui hunc elatum viderunt, exstincto dicent, Ubi est? quia neque in hoc sæculo ubi elatus fuerat, apparet, neque in æternitatis requie, de qua esse putabatur.

Job 31:37Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. + 31.37 Per singulos gradus meos. Incrementa virtutum gradus vocat, etc., usque ad sed etiam per opera demonstrat. Et quasi principi offeram eum. Quod offerimus, manu tenemus. Venienti ergo ad judicium librum offerre est verba præceptorum ejus in actione tenuisse.

Psalms 52:5Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? + 52.5 Nonne scient. Ibid. Comminatio malorum per finem. AUG. Minatur illis, etc., usque ad. Sed merito hoc eis, quia: 1

Zechariah 5:4Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 21:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 21:27Job 21Job 21:29 →