Numbers 16:26
dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. + 16.26 Recedite a tabernaculis. AUG., quæst. 27. Alia littera, etc., usque ad justi fulgeant sicut sol in regno Patris sui Matth. 13.. ISID. in Num., tom. 5. Per Dathan, et Abiron, et Core, etc., usque ad in æterno igne præparata ultione peribunt. Descenderuntque. AUG., quæst. 29. Alia littera, etc., usque ad tanquam carceribus inferi puniendos reservari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron: et sequentibus eum senioribus Israël,
Cross References
Genesis 19:12Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac:
Deuteronomy 13:17et non adhærebit de illo anathemate quidquam in manu tua: ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis,
Jeremiah 51:6Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. + 51.6 Fugite de medio, etc. Post plagas Babylonis, ad Judæos historice, ad fideles mystice exhortationem convertit, ut fugiant de medio Babylonis, id est mundanæ confusionis. ORIG. Non gradatim scilicet, non pedetentim, sed velociter exite, quicunque confusam habetis animam, etc., usque ad Similiter, quando sunt minora peccata, ministris utitur Deus: quando vero graviora, tunc ad retributionem ipse festinat.
Acts 8:20Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. + 8.20 Pecunia tua. Non nostra, qui non cupimus, sed tua, quam Spiritui comparas, ut illam pro eo vendas, et illam Spiritu emas. Ideo Spiritum emere volebat, ut aliis vendens eum, plus accipere posset. Pecunia. RAB. Ex hoc exemplum capitur, ut perditorum eleemosyna non recipiatur. Apostoli nolentes pecuniam, dicunt, sit tecum, id est tuam retine, et hoc, in perditionem, ut, pecunia injuste congregata, pœnam æternam luas.
2 Corinthians 6:17Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:
Revelation 18:4Et audivi aliam vocem de cælo, dicentem: Exite de illa populus meus: ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis. + 18.4 Et audivi. Dicens futuram illam damnationem ad præsentes, supponit admonitionem. Exite, quia modicum tempus superest, quo pro merito accipient mercedem.