Job 17:16
In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi?] + 17.16 In profundissimum infernum descendent omnia mea. Ante mediatoris adventum Job in infernum descensurus erat, etc., usque ad retributio adhuc in sola inferni quiete recipi præstolabatur. Putasne saltem sibi erit requies mihi? Pensandum est quis nostrum de requie securus sit: si de ea trepidat et ille, cujus virtutis præconia et ipse judex qui percutit, clamat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They shall go down to the bars of the pit, when our rest together is in the dust.
In Context
Cross References
Job 3:17Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. + 3.17 Ibi impii. Id est, in luce Christi, quam antiqui præstolati sunt, Gentiles a turba desideriorum mundi cessant, et tranquilla mente jam æternam quietem prægustant. Et hoc est: Et ibi requieverunt. In mundo fortes robore, non fessi dicuntur. Qui vero in amore Dei roboratur, salubriter a sua virtute deficit, et quo fortius æterna petit, eo magis fessus, in terrenis moritur. Unde: Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini Psal. 38.. Dum ibi dicit lucem, locum electorum quo continentur, ostendit.
Job 20:11Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient. + 20.11 Ossa ejus implebuntur. Adolescentia hypocritæ inchoatio pravitatis est, etc., usque ad omni soliditate vacuari ac deperire.
Psalms 88:4Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo: + 88.4 Juravi David servo meo. Securus est iste, ideo quia Deus dixit: securior, quia juravit. Juratio Dei promissionis est confirmatio, ex utroque fit homo Ethan, id est, robustus. 1
Isaiah 38:17Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
Jonah 2:6Circumdederunt me aquæ usque ad animam: abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.