The Bible Software
bible.softwareJobJob 21 › Job 21:9

Job 21:9

Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos. + 21.9 Domus eorum securæ sunt, et pacatæ, et non est. Quæ enim esset supradicta, felicitas, si læta non esset? Si intus prospera, in agris quoque. Bos eorum concepit. Dominis gregum prima est felicitas, etc., usque ad unde fecunditas familiæ subditur:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Their houses are safe from fear, neither is the rod of God upon them.

In Context

8Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. + 21.8 Semen eorum permanet. In augmentum felicitatis cum patrimonio dantur hæredes. Coram eis. Ne qua necessitas saltem oculis subtrahat ea in quibus animus exsultat; sed ne in eis sterilibus genus exstinguatur, addit: Propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Ecce dicuntur eis esse vita, honores, divitiæ, filii, nepotes: sed si intus domestica cura ureret, non esset læta hæc felicitas, unde subdit:

10Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo.

Read all of Job 21

Cross References

Job 9:34Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat. + 9.34 Auferat a me virgam legis qua punit; sed eam Christus abstulit, et per mansuetudinem vias vitæ ostendit. Voluit ut Deus timeri, sed ut pater amari.

Job 18:11Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus. + 18.11 Undique terrebunt. Quia sæpe idcirco quisque bonus esse metuit, ne hoc a pravis patiatur, quod se bonis fecisse reminiscitur: dumque hoc pati quod facit metuit, undique territus, undique suspectus in bono opere gressum perdit.

Psalms 73:19Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 21:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 21:8Job 21Job 21:10 →