Job 9:34
Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat. + 9.34 Auferat a me virgam legis qua punit; sed eam Christus abstulit, et per mansuetudinem vias vitæ ostendit. Voluit ut Deus timeri, sed ut pater amari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Let him take his rod away from me, and let not his fear terrify me:
In Context
Cross References
Job 13:11Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos. + 13.11 Statim. Ibid. Humano verbo, motus Dei dicitur, ipsa rectitudinis ejus districtio: quæ reprobos, qui hic per pœnitentiam nolunt turbari, per vindictam turbabit. Et terror ejus irruet. Quia reprobis non timor requiem, sed pœna timorem parit, unde propheta: Sola vexatio intellectum dabit auditui Isa. 28.: quia cum pro præceptis Dei contemptis puniuntur, tunc intelligunt quod audierunt.
Job 23:15Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. + 23.15 Et idcirco a facie. Rectitudinis pavore concutitur, cum se reddentis rationibus conspicit non esse idoneum, si districte judicetur.
Job 31:23Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. + 31.23 Semper enim quasi tu mentes. Fluctus, cum tumentes desuper imminent, etc., usque ad quam sancti quotidie expavescunt. Pondus ejus ferre non potui, quoniam qui extremi judicii adventum intenta mente considerat, profecto videtur, quia tantus pavor imminet, quantus non solum tunc videre, sed etiam nunc providere pertimescat.
Job 37:1[Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo.
Psalms 39:11Justitiam tuam non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo. + 39.11 Non abscondi. CASS. Quando potui prodesse veritatem, promissionem, et salvationem. 1