Job 22:17
Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Which said unto God, Depart from us: and what can the Almighty do for them?
In Context
Cross References
Job 21:10Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo.
Psalms 4:6Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? + 4.6 Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Futura, scilicet de quibus dubitant et desperant. Ad quod respondens ostendit breviter quæ bona sunt quærenda. 1
Malachi 3:14Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?
Matthew 8:34Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum. + 8.34 Exiit obviam. BED. Prodeuntes, signant quosdam consuetudine ligatos, mirari quidem et venerari legem Christi, sed nolle pati: unde transire rogant. Et invenerunt hominem (ut Lucas ait) vestitum et sana mente sedere ad pedes Jesu Luc. 8.. Rogabant eum. Rogant non de superbia de humilitate judicantes se indignos, ut Petrus fecit, et vidua de Elia. Timebant ne destrueret eos præsentia sanctitatis ejus propter peccata sua, sicut destruxerat porcos.