Matthew 8:34
Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum. + 8.34 Exiit obviam. BED. Prodeuntes, signant quosdam consuetudine ligatos, mirari quidem et venerari legem Christi, sed nolle pati: unde transire rogant. Et invenerunt hominem (ut Lucas ait) vestitum et sana mente sedere ad pedes Jesu Luc. 8.. Rogabant eum. Rogant non de superbia de humilitate judicantes se indignos, ut Petrus fecit, et vidua de Elia. Timebant ne destrueret eos præsentia sanctitatis ejus propter peccata sua, sicut destruxerat porcos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 16:4Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei: dixeruntque: Pacificusne est ingressus tuus?
1 Kings 18:17Et cum vidisset eum, ait: Tune es ille, qui conturbas Israël?
Job 22:17Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,
Mark 5:17Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum. + 5.17 Et rogare cœperunt eum. RAB. Ut Petrus: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum, etc. Luc. 5. Ne tangant arcam Dei, ut Oza.
Luke 8:28Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas. + 8.28 Jesu Fili Dei. Arius contendit esse creaturam, quem dæmon confitetur esse Filium Dei. Judæi dicunt: In principe dæmoniorum ejicit dæmonia, quem dæmonia negant aliquid secum commune habere. Tormentum est diaboli ab hominis læsione cessare, et quantum diutius possederat, tantum difficilius dimittit. Caveat ergo aliquis læsus a diabolo, ut cito ejus jugum dirumpat, quia tanto facilius quanto citius ejus dominium evitatur.
Acts 16:39et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe.