Job 22:18
cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me. + 22.18 Cum ille implesset. Malorum domos Dominus implet, quia etiam ingratis sua dona non denegat. Quorum sententia procul. Hoc etiam Job, etc., usque ad optat esse malorum dissimilis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Yet he filled their houses with good things: but the counsel of the wicked is far from me.
In Context
17Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,
Cross References
1 Samuel 2:7Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. + 2.7 Pauperem, etc. Jesum, qui propter nos pauper factus est, et ditat eumdem gloria resurrectionis.
Job 21:16Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me. + 21.16 Verumtamen quia non sunt. Bona in manu habet, qui despiciendo temporalia, sub dominio mentis premit. At quisquis ea nimie diligit, se magis illis quam ipsa sibi supponit. Consilium eorum longe. Consilium impiorum est terrenam gloriam quærere, æternam negligere. Sed quia in hac vita non continue prosperantur, sequitur:
Psalms 17:14Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. + 17.14 Intonuit. CASS. Ad litteram, ut quando visum est tonitruum, Deo dicente: Clarificavi, et iterum clarificabo. Dedit vocem: ut non dixit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui. 1
Acts 14:17Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.