Job 22:19
Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos: + 22.19 Videbunt justi, iniquorum interitum. Et lætabuntur. Cum districto judici perfecta jam securitate inhæserint. Nunc enim reprobos prospiciunt et gemunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The righteous see it, and are glad: and the innocent laugh them to scorn.
In Context
Cross References
Job 9:23Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat. + 9.23 Si flagellat, occidat se. Ibid. Ridere Dei est afflictioni, etc., usque ad quod solus carnis mortem pertulit, aperit.
Psalms 52:6Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. + 52.6 Deum non invocaverunt. Ibid. Consolatur gementes, ne prosperantes imitentur, quia Deum non invocaverunt, unde cito perituri sunt, consolatio fidelium. Ossa eorum qui hominibus placent. CASS. Boni sibi displicent, dum carnem castigant: placent mali. Confusi sunt. Ibid. Id est, confundentur, separabuntur, ut generaliter legatur de omnibus malis, sed Isræl salvabitur. 1
Psalms 97:8Flumina plaudent manu; simul montes exsultabunt 1
Proverbs 11:10In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.
Revelation 19:1Post hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentium: Alleluja: salus, et gloria, et virtus Deo nostro est: + 19.1 Post hæc audivi. Id est, damnationem malorum vidi completam, sicut a Christo audieram complendam. Modo subjungit quod de ista damnatione sancti exsultant sicut moniti erant ad exsultandum in versu illo: Exsultate super eam, cœli, per quod multo gravior intelligitur pœna malorum. Alleluia, etc. Ideo dicimus alleluia, quia laus est Deo nostro, et quia talia nobis fecit, antonomastice eum laudare debemus.