The Bible Software
bible.softwareJobJob 22 › Job 22:29

Job 22:29

Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. + 22.29 Qui enim humiliatus. Quia qui se humiliat, exaltabitur. Et qui. Quantum per membrorum ministerium deprehendi potest, prima ostensio superbiæ in oculis esse solet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When men are cast down, then thou shalt say, There is lifting up; and he shall save the humble person.

In Context

28Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. + 22.28 Decernes. Res decernitur et venit, cum virtus, quæ ex desiderio appetitur, largiente Domino etiam per effectum prosperatur. Et veniet. Eadem promittunt hæretici afflictis, si eos sequantur. Et in viis. In viis justorum lumen splendere est per mira opera virtutum signa suæ claritatis aspergere.

30Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum.] + 22.30 Salvabitur innocens. Quia quando hic pervenit gratia ut innocens fiat, cum ad judicium ducitur, ex merito remuneratur.

Read all of Job 22

Cross References

Job 5:19In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum. + 5.19 In sex tribulationibus. Ibid. Senario, quem septimus sequitur, præsentis vitæ operatio et discursus signatur: quia, sexto die Deus omnia perficiens, hominem condidit, et septima quievit, qui non habet vesperam, id est, finem; in septima ergo tribulatione liberat, ne in septima malum attingat: quia hic paterne erudiens atterit, sed in die judicii a verbere abscondit.

Psalms 91:14Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. + 91.14 In atriis domus. CASS. Atrium, initium mansionis; domus interior. In atriis ergo florebunt, id est, in ipso resurrectionis initio, dum audient: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25.. 1

Psalms 138:6Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam. + 138.6 Mirabilis, et incomprehensibilis mihi. Facta est scientia. Non est mihi facile contemplari te, quem superbus reliqui, ut prius erat cum essem apud te, quando dixi, da mihi partem substantiæ. Ex me, id est ex peccato meo. Confortata est, alias invaluit. Et non potero attingere ex me. AUG. In Exodo legitur Dominum, etc., usque ad te non lateo, cujus limitem vides. 1

Isaiah 57:15Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. + 57.15 Quia hæc dicit. Increpatione contra Jerusalem finita, venit ad eos qui confidunt in Domino, quorum reversioni iter jusserat præparari. Unde et a laudibus Dei incipit, et quæ redeunti populo promiserit, consequenter ostendit.

Ezekiel 21:26hæc dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam: nonne hæc est quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit?

Luke 1:52Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 22:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 22:28Job 22Job 22:30 →