The Bible Software
bible.softwareJobJob 22 › Job 22:28

Job 22:28

Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. + 22.28 Decernes. Res decernitur et venit, cum virtus, quæ ex desiderio appetitur, largiente Domino etiam per effectum prosperatur. Et veniet. Eadem promittunt hæretici afflictis, si eos sequantur. Et in viis. In viis justorum lumen splendere est per mira opera virtutum signa suæ claritatis aspergere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou shalt also decree a thing, and it shall be established unto thee: and the light shall shine upon thy ways.

In Context

27Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. + 22.27 Et vota tua reddes. Qui vota vovit, sed pro infirmitate solvere non valet, ei ex peccati pœna hoc agitur, ut volenti bonum posse subtrahatur: cum vero ea, quæ obsistit, culpa detergitur, fit protinus ut votum possibilitas sequatur.

29Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. + 22.29 Qui enim humiliatus. Quia qui se humiliat, exaltabitur. Et qui. Quantum per membrorum ministerium deprehendi potest, prima ostensio superbiæ in oculis esse solet.

Read all of Job 22

Cross References

Psalms 1:3Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. + 1.3 Et erit. Ibid. Hic ostenditur utilis nobis, dans fructum vitæ, et folia, et obumbrans, Beatus vir. Sed in lege. Et erit. Plena definitio beati viri. Hæc omnia non omni beato viro, sed soli Christo, conveniunt. Tanquam lignum. Ibid. Secundum similitudinem ligni vitæ quod est in paradiso, unde obediens homo comederet. Lignum. Ibid. In paradiso est lignum vitæ, lignum ad vitam, et lignum scientiæ boni et mali. Aquarum. AUG. Aquæ Spiritus sanctus, secundum illud: Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ Joan. 7., et est contra æstus vitiorum. CASS. Vel per aquam, sapientia Dei, qua reficitur interior homo, ut sitis aqua. AUG. Vel mortale genus, ut Job: Aquæ multæ populi multi, quia defluunt in mortem, ut aquæ in mare. Dabit. Ibid. Dare pertinet ad rationalem sensum et ad offerentis voluntatem. Et folium. Ibid. Sicut folia fructus tegunt, ita verba Domini promissiones suas custodiunt. Et omnia. Ibid. Quid per singula. 1

Psalms 112:4Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus. + 112.4 Super cœlos. ID. Apostolos, per quos regnat in gentibus, et est; ideo ad laudes invito, quia super omnes est regnaturus. 1

Isaiah 30:21Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis: Hæc est via; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. + 30.21 Post tergum. Prima conditione quasi in facie Adam audivit a Domino, etc., usque ad et hoc est: Aures tuæ audient verbum monentis post tergum. Neque ad dexteram. In utraque parte quidquid supra modum est, in vitio est. Neque ad dexteram, etc. declinandum est, sed via publica gradiendum, id est regia, quæ non fallit.

Malachi 4:2Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.

John 8:12Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. + 8.12 Iterum ergo. Repulsis tentatoribus, sanata culpa mulieris, apertius subdit quid possit ex Divinitate, ne ambigant de eo homine an possit peccata dimittere. Ego sum lux mundi. Quæ nube carnis tegitur, et sic toleranda hominibus efficitur, unde et peccata possum dimittere et etiam hominem illuminare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 22:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 22:27Job 22Job 22:29 →