Luke 1:52
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He hath put down the mighty from their seats, and exalted them of low degree.
In Context
51Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
Cross References
1 Samuel 2:4Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. + 2.4 RAB. Id est, intentio eorum, qui sibi potentes esse videntur, ut sine Dei auxilio divina possint implere mandata. Et infirmi. RAB. Qui in Dei pietate confidunt, dicunt: Miserere mei, Deus, quoniam infirmus sum Psal. 6.. Infirmus erat gentilis populus, quando a testamento Dei alienus, nunc autem præcinctus robore, cum indutus scuto fidei et galea salutis, et gladio spiritus, poterit ignea tela diaboli exstinguere.
Job 5:11qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate; + 5.11 Qui ponit humiles in sublime. GREG. Ut modo despecti judicent cum Domino. Mœrentes. Quia quanto magis nunc adversis tribulantur, et se per lamenta castigant, tanto sublimiorem sospitatem habebunt etiam in hac vita. Hæc de electis possunt intelligi, ubi humiles alta mente omnia temporalia transcendunt, et afflicti sunt erecti sospitate, non insania, ut qui lætantur cum malefecerint. Hi vero de certitudine æternæ salutis hilarescunt.
Ecclesiastes 4:14Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum; et alius, natus in regno, inopia consumatur.
Amos 9:11In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant instaurabo: et reædificabo illud sicut in diebus antiquis,
Luke 18:14Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. + 18.14 Quia omnis, etc. Posita Pharisæi et publicani controversia, ponitur judicis sententia, ut caveatur superbia.