Job 22:30
Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum.] + 22.30 Salvabitur innocens. Quia quando hic pervenit gratia ut innocens fiat, cum ad judicium ducitur, ex merito remuneratur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He shall deliver the island of the innocent: and it is delivered by the pureness of thine hands.
In Context
Cross References
Job 42:7Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.
Job 42:9Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos: et suscepit Dominus faciem Job.
Psalms 24:4Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. 1
Isaiah 58:12Et ædificabuntur in te deserta sæculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis; et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem. + 58.12 Ædificabuntur HIER. Judæi referunt hoc ad restaurationem quæ facta est sub Zorobabel et Jesu Sacerdote magno; vel ad illam quam delirant futuram in ultimo. Melius ad Ecclesiam hæc referri possunt. Fundamenta ID. Apostolos, prophetas et similes: Unde, Fundamenta ejus in montibus sanctis Psal. 86.. Fundamentum autem singulari numero Christus est, unde, Fundamentum aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus I Cor. 3.. Iniquitatum, alias in quietem, scilicet semitas erroris in quietem vel veram pacem.
Malachi 1:9Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum.
Acts 19:15Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis?