Job 23:12
A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus. + 23.12 Et in sinu meo abscondi. In sinu cordis verba oris ejus abscondimus, quoniam mandata ejus non transitorie, sed implenda opere audimus, et si verba in opere prodeunt, latent tamen in corde. Si intus non elevatur animus, sed si laus extra quæritur, tunc sermo Dei in sinu non occultatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 6:10Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. + 6.10 Et hæc mihi sit consolatio ut affligens.] Ibid. Quasi quibusdam hic parcit, ut æternum feriat; sed me hic non parcens feriat, quod est mihi consolatio. Timent enim sancti hic sibi parci. Quod hæc non tumenti, sed humili mente dixit, ostendit in his. Nec contradicam sermonibus. Sermones Dei ad nos: non modo dicta, sed et facta, ut hic percussio Job; cui murmurando non contradicit, quia et quem feriendo tolerat, sanctum vocat.
Job 33:9Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me.
Luke 12:42Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? + 12.42 Dixit autem Dominus. Respondens ad interrogata Dominus, primum et secundum judicium cunctis affuturum, et singulos pro meritis vel remunerandos vel damnandos dicit. Deinde, quod maxime quæsierat, supponit scilicet gratiam virtutum quam mundo attulerat, a singulis quantum potest esse sectandam, quod est ibi: Ignem veni mittere in terram. Quis putas esse fidelis dispensator? Quasi dicat: Vobis, qui dispensatores estis instituti, hoc specialius convenit de custodia et præparatione, ut et vos et alios præparetis in adventum judicis, quia pauci sunt qui commissam sibi bene administrant dispensationem. Et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut, etc. Quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens, prudens in futuro, sibi providens quem constituit; id est, quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron, et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves!
John 4:32Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.