Job 23:16
Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. + 23.16 Deus mollivit. Virtutem ergo suæ fortitudinis non sibi, sed auctori tribuit. Conturbavit me. Nunquam secura sunt corda justorum, sed turbata timore judicis, quæ tamen consolantur donis quæ acceperunt, unde: Non enim perii. Flagella justorum vel præterita purgant, vel futura peccata avertunt, quod non in Job, sed virtus augetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For God maketh my heart soft, and the Almighty troubleth me:
In Context
Cross References
Deuteronomy 20:3Audi, Israël: vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis: non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos:
Job 16:12Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. + 16.12 Conclusit me Deus, etc. Electorum populus apud iniquum concluditur: cum ejus caro antiqui hostis persecutionibus temporaliter datur. Qui non spiritui, sed manibus inimicorum traditur, quia quo hunc mente capere nequeunt, eo contra illius carnes crudelius inardescunt.
Isaiah 6:5Et dixi: [Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.] + 6.5 Pollutus. ID. Hoc dicit pro societate populi, cum quo cogebatur loqui. Noxium est cum peccatoribus vivere. Ego habito. Nota cum peccatoribus non esse morandum. Et regem Dominum exercituum vidi oculis meis: et volavit ad me unus. Sic Abraham postquam vidit Dominum et vocem ejus audivit, se cinerem et pulverem esse confitetur, quia quantacunque sit hominum dignitas, vilescit in comparatione ejus.
Jeremiah 51:46et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum qui audietur in terra: et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem.