The Bible Software
bible.softwareJobJob 23 › Job 23:17

Job 23:17

Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.] + 23.17 Non enim. Ille in flagello positus a salute corporis propter imminentes tenebras perit, qui pro transactis percutitur, ut a futuris suppliciis abscondatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Because I was not cut off before the darkness, neither hath he covered the darkness from my face.

In Context

16Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. + 23.16 Deus mollivit. Virtutem ergo suæ fortitudinis non sibi, sed auctori tribuit. Conturbavit me. Nunquam secura sunt corda justorum, sed turbata timore judicis, quæ tamen consolantur donis quæ acceperunt, unde: Non enim perii. Flagella justorum vel præterita purgant, vel futura peccata avertunt, quod non in Job, sed virtus augetur.

Read all of Job 23

Cross References

2 Kings 22:20idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulchrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala quæ inducturus sum super locum istum.

Job 15:22Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. + 15.22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad: quia dum feriri se undique credit insidiis, salute desperata semper ad nequitiam crescit.

Job 18:18Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum. + 18.18 Expellet eum de luce. De luce ad tenebras ducitur, cum de honore vitæ præsentis ad supplicia æterna damnatur. Sic de unoquoque iniquo loquitur, ut ad caput, id est diabolum vertatur, qui in Antichristo nomen extendet, quod nunc mali imitantur. Et de orbe transferet, etc. Cum superno apparente judice de hoc mundo ad pœnas transfertur, quæ omnia et de capite malorum Antichristo possunt accipi.

Job 22:11Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri? + 22.11 Et putabas te. Quasi diceret, etc., usque ad sicut unda super undam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 23:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 23:16Job 23