The Bible Software
bible.software › Job › Job 24 › Job 24:18

Job 24:18

Levis est super faciem aquæ: maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum. + 24.18 Levis est super faciem aquæ. Aquæ superficies huc atque illuc, etc., usque ad unde crebro sententia ad eum redit qui est auctor mali. Maledicta sit pars. Ibid. Quisquis in vita præsenti recta agit, etc., usque ad in reatu tamen maledictionis æternæ tenetur. Nec ambulet per viam vinearum. Ille per viam vinearum ambulat, qui universalis Ecclesiæ prædicatorem pensans, neque a fidei, neque a bonorum actuum rectitudine declinat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He is swift as the waters; their portion is cursed in the earth: he beholdeth not the way of the vineyards.

In Context

17Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant. + 24.17 Si subito. Cum enim justos ad regendæ potestatis viderint culmen erumpere, perturbantur. Hi gaudent de dejectione bonorum, sed si subito apparuerit aurora, id est, si ad regimen veniunt boni, arbitrantur umbram mortis, quia quæ perverse egerunt puniri, timent, corrigi nolunt, sed laxe ire eligunt et in culpa gaudere, unde dicit Et sic in. Quia ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiæ circumfundat; vel, in præsenti cæcitate ita læti sunt, ac si jam æternæ patriæ luce perfruantur.

19Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. + 24.19 Ad nimium calorem transiet. Iniquitas frigori comparatur, etc., usque ad ut credat recta prædicantibus addit:

Read all of Job 24

Cross References

Deuteronomy 28:16Maledictus eris in civitate, maledictus in agro.

Job 9:26Pertransierunt quasi naves poma portantes; sicut aquila volans ad escam. + 9.26 Quasi naves. Qui poma portat odore fruitur, etc., usque ad per compassionem ad eorum duritiam quoque sermo vertitur ita.

Psalms 58:7Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem. + 58.7 Convertentur. CASS. Diapsalmus. Orata salus gentium affirmatur, et oraturo Judæorum salus. Ad vesperam, id est, serius post ascensionem et missum Spiritum, etc., usque ad jejuno bis in sabbato. Circumibunt. AUG. Munient Ecclesias contra hæreticas impugnationes. Et, ecce in manifesto loquentur. 1

Psalms 73:18Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum. + 73.18 Memor esto. CAS. Jam quod ubique fit: precatur Judæis, per numerata beneficia, pium judicem provocat. Quasi diceret: Memor esto hujus creaturæ tuæ. Hujus. AUG. Creaturæ tuæ, cujus creaturæ tuæ? Inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum, etc. AUG. Asaph intellectu dolet pristinam cæcitatem, et sic pro Judæis orat, ut eorum confiteantur errata. Hoc orat, quod scit futurum; erant enim inter Judæos vasa misericordiæ. 1

Isaiah 23:10Transi terram tuam quasi flumen, filia maris ! non est cingulum ultra tibi. + 23.10 Flumen. Babyloniorum. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion Psal. 136.. Cingulum ultra tibi. Fortitudo resistendi, cingulo enim lumbos restringimus: in lumbis fortitudinem habere dicimur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Job 24:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 24:17Job 24Job 24:19 →