Isaiah 23:10
Transi terram tuam quasi flumen, filia maris ! non est cingulum ultra tibi. + 23.10 Flumen. Babyloniorum. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion Psal. 136.. Cingulum ultra tibi. Fortitudo resistendi, cingulo enim lumbos restringimus: in lumbis fortitudinem habere dicimur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Pass through thy land as a river, O daughter of Tarshish: there is no more strength.
In Context
Cross References
1 Samuel 28:20Statimque Saul cecidit porrectus in terram: extimuerat enim verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa.
Lamentations 1:6Vau Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
Romans 5:6Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? + 5.6 Ut quid enim. Cum Deus nos diligat, vel nos eum per Spiritum, spes implebitur: quia nisi ita sit, frustra est passus Christus. Et hoc est cur Christus pro impiis, id est pro dilectione impiorum vel pro vice eorum, pro impiis, non qui olim fuissent, et non tunc, sed cum essemus infirmi in peccatis. Secundum tempus, id est, per triduum tantum, ne desperes de ejus potentia cujus apparet in morte benevolentia: a quo tales arrhas accipimus, quod donavit impiis mortem suam, qui servat justis vitam suam. Mortuus est pro te, o homo mortalis, ut vivas cum illo. Suscepit mortem nostram, ut donaret nobis vitam suam: accepit ex te, unde moreretur pro te. Induit se, ubi pro te moreretur: induet te, ubi cum illo vivas. Induit se carne mortali in virginitate matris: induet te vita perenni in æqualitate Patris.