bible.software › Job › Job 24 › Job 24:6
Job 24:6
Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant. + 24.6 Agrum non suum. Agri vel vineæ nomine Ecclesia signatur, quam perversi prædicatores demetunt, et auctorem ejus in membris suis opprimendo vindemiant: qui Creatoris gratiam persequentes, dum quosdam de illa, qui recti videbantur, rapiunt, quid aliud quam spicas vel botros animarum tollunt?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They reap every one his corn in the field: and they gather the vintage of the wicked.
In Context
5Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis. + 24.5 Alii quasi onagri. Sunt enim hæretici qui populis admisceri refugiunt, sed secessum vitæ secretioris petunt, et eo amplius peste suæ persuasionis inficiunt, quo quasi ex vitæ meritis reverentiores videntur. Onagris autem comparantur, qui in suis voluptatibus dimissi a vinculo fidei rationis sunt alieni. Egrediuntur. Non enim Dei, sed opus suum peragunt, dum non recta dogmata, sed propria desideria sequuntur. Vigilantesque ad prædam. Ad prædam vigilant, qui verba justorum ad proprium sensum semper rapere conantur, ut per hoc perversis filiis panem erroris parent.
7Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore: + 24.7 Nudos dimittunt homines. Sicut vestimenta corpus, sic bona opera protegunt animam. Hæretici itaque cum quorumdam bona opera destruunt, vestimenta tollunt. Quibus non. Operimentum ad justitiam pertinet, etc., usque ad sine veste boni operis moriantur. Quos imbres montium rigant. Id est fluenta prædicatorum satiant. Et non habentes. Lapides dicit fortes viros, etc., usque ad lapides amplexantur?
Read all of Job 24
Cross References
Deuteronomy 28:51et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terræ tuæ: donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium: donec te disperdat,
Micah 6:15Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris oleo; et mustum, et non bibes vinum.
This Verse In Other Editions
Study Job 24:6