Job 24:7
Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore: + 24.7 Nudos dimittunt homines. Sicut vestimenta corpus, sic bona opera protegunt animam. Hæretici itaque cum quorumdam bona opera destruunt, vestimenta tollunt. Quibus non. Operimentum ad justitiam pertinet, etc., usque ad sine veste boni operis moriantur. Quos imbres montium rigant. Id est fluenta prædicatorum satiant. Et non habentes. Lapides dicit fortes viros, etc., usque ad lapides amplexantur?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They cause the naked to lodge without clothing, that they have no covering in the cold.
In Context
8quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides.
Cross References
Exodus 22:26Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei. + 22.26 Si pignus, etc. AUG., loc. 99. Genus pro specie posuit: sic enim dictum est ac si de omni veste pignus dederit, cum de illo se specialiter dicere ex consequentibus Scriptura testatur, qui non habet nisi eam vestem unde nocte operiatur. GREG., lib. XVI Moral., cap. 2. Pignus, peccati confessio. Proximus enim debitor noster efficitur, etc., usque ad a nobis mox relaxatum sentiat quod deliquit.
Deuteronomy 24:12Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,
Job 22:6Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus. + 22.6 Abstulisti enim pignus. Hæc ad litteram aperta sunt, etc., usque ad vel dona spiritualia perdunt, qui ad te veniunt.
Job 31:19si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; + 31.19 Si despexi prætereuntem. Quod pauperem non despexit, virtutem humilitatis exhibuit; quod autem operuit, pietatis. Ignoto autem proximo misertum se indicat, quem prætereuntem vocat, quia apud piam mentem plus natura valet, quam notitia, ut in Job.
Isaiah 58:7frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. + 58.7 Frange esurienti panem. ID. Panem esurienti frangimus, etc., usque ad sed animæ saturitas. Et carnem tuam. ID. Proximum in necessitate qualibet recognosce similem tibi, considerans te mortalem et passibilem.