The Bible Software
bible.softwareJobJob 26 › Job 26:13

Job 26:13

Spiritus ejus ornavit cælos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus. + 26.13 Spiritus ejus ornavit cœlos. Quia prædicatores nisi promissa Paracleti dona susciperent, nullo fortitudinis decore claruissent. Et obstetricante manu ejus. Antiquus hostis, qui homini ore colubri locutus est, qui tortuosus dicitur, quia in veritatis rectitudine non stetit; hic obstetricante manu Domini ejectus est ab Ecclesia. In paucis autem sententiis primi adventus Dominici ordinem retulit, sed secundum subdit valde esse timendum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

By his spirit he hath garnished the heavens; his hand hath formed the crooked serpent.

In Context

12In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum. + 26.12 In fortitudine. Ibid. Quia incarnato Domino discordantia in Ecclesia corda concorditer credunt. Et prudentia ejus. Prudentia, non virtute percussus est antiquus hostis, quia dum audacter olim Christum, in quo sibi nihil competebat, appetiit, jure hominem, quem et juste tenebat, amisit. Sed Domino occiso, quæ prædicatoris gloria sit secutura, sequitur:

14Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?] + 26.14 Et ecce hæc ex parte dicta sunt viarum. Ibid. Viarum nomine, etc., usque ad velut tenuis gutta superni liquoris ad nos emanat. Et cum vix parvam. Ac si dicat: Si humilitatis illius admiranda vix ferimus, terribilem adventum majestatis ejus qua virtute tolerabimus?

Read all of Job 26

Cross References

Genesis 1:2Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. + 1.2 Terra autem erat inanis, etc. BEDA, Hexæm. tom. 2 Quod vel quale cœlum in principio cum terra factum est, ostendit. Hoc enim de terra subdit, quod de cœlo intelligi noluit. Hoc enim superius cœlum quod a volubilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, sanctis angelis est impletum: quos in principio cum cœlo et terra conditos testatur Dominus dicens Job 38: Ubi eras cum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? Astra matutina eosdem angelos et filios Dei vocat. De cœlo enim in quo posita sunt luminaria, quomodo vel quando factum sit postea dicit. STRAB. Inanis et vacua. Inutilis scilicet, et infructuosa, et incomposita. Omnia enim elementa commixta, confusa, et totum hoc æris spatium aquis plenum; non quales nunc sunt, sed sicut nebulæ tenues erant, quales adhuc supercœlestes sunt. BEDA ubi supra. Tenebræ erant, etc. Non sunt audiendi qui reprehendendo dicunt Deum prius creasse tenebras quam lucem: quia nullas in aqua, vel ære fecit tenebras; sed distincto ordine providentiæ prius aquas cum cœlo creavit, et terra, et has cum voluit lucis gratia venustavit. Et notandum quod cum cœlo duo elementa mundi creata sunt, quibus alia duo inserta sunt, aqua, scilicet, et terra, quibus insunt ignis et ær. Aquæ autem totam superficiem terræ tanta altitudine tegebant, ut ad illos usque locos pertingerent, ubi nunc usque super firmamentum partim resident. Ipsa autem terra et aqua informis dicuntur materia, quia omnia quæ videmus, vel ex istis sumpserunt exordium, vel ex nihilo: et priusquam in lucem venirent, non erat unde formam haberent. Et Spiritus Domini ferebatur super aquas. AUG., lib. I de Gen. ad lit., c. 5, tom. 3 Sive totam corporalem materiam aquam appellavit, ut insinuaret unde facta et formata sunt omnia quæ ex humida natura per species varias in terra formari videmus; sive spiritualem vitam ante conversionis formam quasi fluitantem. Spiritus Dei superferebatur, quia subjacebat bonæ voluntati Creatoris, quod formandum et perficiendum inchoaverat. Dictum est etiam Spiritus Domini ferebatur super aquas. Ne faciendo opera potius per necessitatem indigentiæ quam per abundantiam beneficentiæ Deus amare putaretur. Commode enim prius insinuatur aliquid inchoatum, cui superferretur: non loco, sed omnia superante potentia. Et Spiritus Domini ferebatur, etc. HIERON. in Gen. t. 3, col. 939 In Hebræo habet merahephet, id est, incubabat, vel fovebat, more volucris ova calore animantis. Intelligimus ergo non de spiritu mundi dici, ut putant multi; sed de Spiritu sancto, qui et ipse est omnium vivificator: si autem vivificator, et conditor; si conditor, et Deus. Psal. CIII: Emitte, ait, Spiritum tuum et creabuntur. Et Spiritus, etc. In quo subsistentes requiesceremus flatu ejus vivificati, et unda baptismi abluti. Et Spiritus Domini ferebatur super aquas, etc. Sicut Deus, scilicet et conditor, præerat fluitanti et confusæ materiei, ut distingueret quando vellet. Tota ergo Trinitas hic operata intelligitur, Deus, Pater scilicet; principium, Filius; Spiritus Dei, Spiritus sanctus. Et Spiritus, etc. ISID., in Gen.? Corda scilicet fluctuantia, quæ mentis quietem amiserant, quia eis spiritus non innitebatur, sed superferebatur: quasi potens naturam a confusione in melius revocare. Deinde per totum hujus Scripturæ textum sex quasdam operosas ætates videmus, licet quasi proximis limitibus distinctas, ut in septima quies speretur; et eas habere similitudinem sex dierum, quibus ea facta sunt, quæ Deum fecisse Scriptura commemorat. Primordium enim generis humani, quo ista luce frui cœpit, comparatur primo diei quo lucem Deus fecit. Hæc ætas tanquam infantia est totius sæculi, quod tanquam unum hominem proportione magnitudinis suæ cogitamus. Homo enim cum primo nascitur in lucem, infantiam agit primam ætatem, quæ tendit ab Adam usque ad Nœ generationibus decem: diluvium quasi vespera hujus diei est, quia infantia nostra oblivionis diluvio deletur.

Isaiah 27:1[In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. + 27.1 In die illa, etc. ID. Tradunt Hebræi diabolum, etc., usque ad ut inducatur gladius super eum. Vectem. HIER. LXX: Fugitivum. Tunc enim fugiet, etc., usque ad serpens autem, quia insidias molliter infundit. Cetum. Hebræi, Tanniu; unde Hebræi fabulabantur Leviathan habitare sub terra et in æthere, Tanniu vero in mari.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 26:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 26:12Job 26Job 26:14 →