The Bible Software
bible.softwareJobJob 27 › Job 27:21

Job 27:21

Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. + 27.21 Tollet eum ventus. Ventus urens malignus spiritus vocatur, qui eum quem nunc succenderit igne perversæ concupiscentiæ, agit postmodum ad flammas gehennæ. Et velut turbo rapiet. Locus perversorum temporalis vitæ delectatio.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The east wind carrieth him away, and he departeth: and as a storm hurleth him out of his place.

In Context

20Apprehendet eum quasi aqua inopia: nocte opprimet eum tempestas. + 27.20 Apprehendet eum. Agente namque inopia, apud inferos usque ad minima petenda dives ardens compulsus est, qui hic agente tenacia usque ad minima neganda pervenit. Nocte opprimet eum. Noctem absconditum tempus repentini exitus appellat, tempestatis nomine judicii turbinem designat.

22Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet. + 27.22 Et mittet super eum. Peccatorem Deus quoties feriendo corrigit, ad hoc flagellum emittit, ut parcat. Cum vero ejus vitam in peccato permanentem feriendo concludit, flagellum emittit, sed nequaquam parcit. De manu ejus. Quia manus operatio intelligitur, de manu percussi fugit, qui dum pravi interitum conspicit, vias pravitatis relinquit, unde sequitur:

Read all of Job 27

Cross References

Exodus 9:23Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti. + 9.23 Extenditque Moyses virgam, etc. ORIG., ubi supra. Illud quoque notandum, quod quædam verbera inferre dicitur Aaron Pharaoni vel Ægypto, quædam Moses, quædam vero ipse Dominus. In prima enim plaga, ubi aquas vertit in sanguinem, elevat Aaron virgam et percutit aquam. In secunda percutit aquas et educit ranas. In tertia extendit manum et percutit virga pulverem terræ et fiunt sciniphes. In quarta dicitur Dominus fecisse, ut veniret cynomyia. In quinta quoque cum exstinguuntur pecora, dicitur fecisse verbum hoc. In sexta vero Moses aspergit favillam, et fiunt ulcera et vesicæ. In septima elevat manum in cœlum et fiunt voces et grando scilicet, etc. In octava similiter extendit manus in cœlum, et Dominus inducit ventum, et adducit locustas. Sed et in nona extendit manum in cœlum, et fiunt tenebræ et caligo. In decima vero finis et perfectio totius operis ministratur a Domino. Sicut enim dicitur: Et Dominus percussit omne primogenitum in terra Ægypti. IDEM. Est alia observanda differentia: in prima enim plaga cum aqua vertitur in sanguinem, nondum dicitur Mosi ut intraret ad Pharaonem, sed, vade in occursum ejus, etc. In secunda vero, constanter et fideliter ministrata prima, dicitur ad eum: Intra ad Pharaonem, etc. In tertia vero sciniphes inferuntur, magi cedunt confitentes, quia digitus Dei est hic. In quarta vero vigilare jubetur Moses mane, et stare contra Pharaonem procedentem ad aquas, cum cynomyia replentur Ægyptiorum domus. In quinta cum pecora delentur, ad Pharaonem intrare jubetur. In sexta contemnitur Pharao, nec dicitur quod intraverint Moses et Aaron ad eum, quia facta sunt ulcera et vesicæ cum fervore etiam super maleficos, et non poterant resistere Mosi. In septima vigilare jubetur valde mane, et stare contra Pharaonem, cum grandinem et ignem producit et voces. In octava intrare præcipitur ad eum cum locusta producitur. In nona rursus contemnitur Pharao, et Mosi [Moses] præcipitur ad cœlum extendere manus, ut fiant tenebræ palpabiles: nec intrat, sed vocatur ad Pharaonem. Similiter in decima, cum primitiva delentur, et cogitur cum festinatione exire de Ægypto. Et Dominus dedit tonitrua, etc. ID., homil., 4. Vide temperamentum divinæ correctionis: non cum silentio verberat, sed dat voces, et doctrinam cœlitus mittit, per quam possit mundus castigatus culpam suam agnoscere. Dat grandinem per quam tenera vastantur adhuc nascentia vitiorum. Dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos quos debebat depasci, de quo dicit Dominus Luc. 12: Ignem veni mittere in terra Luc. 12.. Per hunc ignem incentiva voluptatis et libidinis consumuntur. IDEM. Sunt alia multa observanda, in quibus divina indicatur sapientia. Primo enim non flectitur Pharao cum aqua in sanguinem vertitur. In secundo parum molliri videtur: Vocavit enim Moysem et Aaron, dicens: Orate pro me Dominum, etc. In tertio magi cedunt, dicentes: Digitus Dei est hic, etc. In quarto per cynomyiam verberatus, dicit: Euntes immolate Domino Deo, etc. In quinto, ubi neces pecudum esse dicuntur, non cedit, sed amplius induravit. Similiter in sexto super plaga ulcerum. In septimo vero, cum grandine vastatur et ignibus, vocavit Moysen et Aaron, dicens: Peccavi etiam nunc, Dominus justus, ego autem et populi mei iniqui, etc. In octavo cum locustis urgeretur, festinanter vocavit Mosen et Aaron dicens: Peccavi ante Dominum Deum vestrum et in vos. Suscipite peccatum meum, etiam nunc orate ad Dominum Deum vestrum. In nono, cum tenebris suffunditur, vocat Mosen et Aaron, dicens: Ite et servite Domino Deo vestro. In decimo, cum primitiva exstinguuntur, vocat eos nocte et dicit: Surgite, exite de populo meo, vos et filii Isræl, etc. Et adjungit: Benedicite autem et me. Non possunt hæc explicari nisi eodem spiritu quo gesta sunt, quia, secundum Apostolum I Cor. 14., spiritus prophetarum prophetis subjectus est; non ergo quibuscunque ad explanandum dicta prophetarum, sed prophetis dicuntur esse subjecta.

Job 21:18Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. + 21.18 Erunt sicut paleæ. Quia iræ Dei flatu subito levantur atque asportantur ad ignem: Et sicut favilla quam, quia eos ad æterna supplicia turbo rapiens asportat.

Psalms 58:9Et tu, Domine, deridebis eos; ad nihilum deduces omnes gentes. + 58.9 Deridebis eos ad nihilum. Ibid. Eos dicentes, Quis audivit? quare? Quia pro nihilo habebit convertere omnes gentes, quia omnes gentes Christianæ futuræ sunt; et dicitis, quis audivit? 1

Jeremiah 18:17Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico: dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum.] + 18.17 Sicut ventus. ID. Usque hodie hæc sententia permanet, etc., usque ad tunc omnis Isræl salvus fiet.

Nahum 1:3Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 27:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 27:20Job 27Job 27:22 →