Job 27:20
Apprehendet eum quasi aqua inopia: nocte opprimet eum tempestas. + 27.20 Apprehendet eum. Agente namque inopia, apud inferos usque ad minima petenda dives ardens compulsus est, qui hic agente tenacia usque ad minima neganda pervenit. Nocte opprimet eum. Noctem absconditum tempus repentini exitus appellat, tempestatis nomine judicii turbinem designat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Terrors take hold on him as waters, a tempest stealeth him away in the night.
In Context
Cross References
2 Kings 19:35Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum: et recedens abiit, + 19.35 Factum est igitur. RAB. Tot ab uno angelo una nocte cæduntur, et absque vulneribus mors sæva discurrit. Super quo in Paralipomenis legitur: Et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem, principemque exercitus Assyriorum. Reversusque est cum ignominia in terram suam. Qui servatus est, ut fieret testis majestatis illius quem paulo ante contempserat.
Job 18:11Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus. + 18.11 Undique terrebunt. Quia sæpe idcirco quisque bonus esse metuit, ne hoc a pravis patiatur, quod se bonis fecisse reminiscitur: dumque hoc pati quod facit metuit, undique territus, undique suspectus in bono opere gressum perdit.
Job 20:23Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. + 20.23 Utinam impleatur venter ejus, etc., pluat super illum bellum. Bellum Deo pluere, etc., usque ad prævidere comtempsit.
Job 22:16qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum? + 22.16 Qui sublati sunt ante tempus suum; nisi quod omnes. Qui præsentem vitam diligunt, etc., usque ad et mutatur sententia, sed non consilium æternum. Et fluvius subvertit fundamentum eorum. Iniqui dum præsentia esse fugitiva non intuentur, etc., usque ad quia cursus mutabilitatis statum in eis subruit perversæ constructioni.
Psalms 18:4Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. + 18.4 Loquelæ. CASS. Publicæ suasiones. Sermones. Communes narrationes. Quorum non. Planius diceret, in quibus non audiantur voces eorum, vel, omnium sermonum audiantur voces eorum: illud idem facit per relativum. AUG. Omnibus linguis primos loqui fecit spiritus, qui omnes gentes in unum erat congregaturus, unus homo tunc omnibus, sic modo unus Christus caput et corpus. 1