The Bible Software
bible.softwareJobJob 21 › Job 21:18

Job 21:18

Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. + 21.18 Erunt sicut paleæ. Quia iræ Dei flatu subito levantur atque asportantur ad ignem: Et sicut favilla quam, quia eos ad æterna supplicia turbo rapiens asportat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They are as stubble before the wind, and as chaff that the storm carrieth away.

In Context

17Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui? + 21.17 Quoties lucerna impiorum exstinguetur. Sæpe impius lucernam suam filiorum vitam æstimat; sed cum filius qui nimie amatur subtrahitur, lucerna impii, quæ videbatur, exstincta est; sic est et de opibus atque honoribus. Et superveniet eis inundatio. Inundatio impiis supervenit, cum dolorum fluctus exaliqua adversitate patiuntur. Et dolores dividet, etc. Qui æternos dolores impio servat, et hic aliquando ejus mentem temporali dolore transverberat; quia enim hic et illic percutit, furoris sui super impium dolores dividit, ut duplici contritione conteratur.

19Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet. + 21.19 Deus servabit filiis illius. Quia qui parentis iniquitatem imitatur, etiam ejus delicto constringitur. Et cum reddiderit. Nescit enim impius mala quæ fecit, nisi cum puniri cœperit.

Read all of Job 21

Cross References

Exodus 15:7Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam. + 15.7 Misisti iram tuam, etc. AUG. quæst. 55 in Exod. Alia littera: Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare, etc. Ecce jam quinto commemoratur Spiritus Dei, etc., usque ad Scriptura tantummodo jubens sine adjutorio gratiæ.

Job 27:21Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. + 27.21 Tollet eum ventus. Ventus urens malignus spiritus vocatur, qui eum quem nunc succenderit igne perversæ concupiscentiæ, agit postmodum ad flammas gehennæ. Et velut turbo rapiet. Locus perversorum temporalis vitæ delectatio.

Psalms 35:5Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viæ non bonæ: malitiam autem non odivit. + 35.5 In cubili. Id est, in corde, in quo sibi complacent opera mala; et hoc est, astitit omni viæ, cum studio et mora: invenit quidem, et scivit esse mala, sed tamen non odivit. Noluit. AUG. Non quod non potuit; perniciosius agit contra seipsum qui quod potest non vult. Sunt enim quædam quæ, etsi volunt, non intelligere homines possunt, ut: In principio erat Verbum, et ut tamen bene agerent, intelligere possunt. In cubili suo. ID. Id est, corde, ubi præcepit Dominus orare clauso ostio, etc., usque ad sapientia, scilicet carnis, quæ est inimica Deo. 1

Isaiah 17:13Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. + 17.13 Rapietur. Raptus est a Jerusalem, quando cum paucis fugit in Ninivem. De mundo raptus est, quando a filiis suis cito occisus est, ut patet.

Isaiah 40:24Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 21:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 21:17Job 21Job 21:19 →