Job 27:8
Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus? + 27.8 Quæ est enim spes hypocrisis. Hypocrita, qui Latine dicitur simulator, est avarus raptor, qui dum inique agens desiderat de sanctitate venerari, laudem vitæ rapit alienæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For what is the hope of the hypocrite, though he hath gained, when God taketh away his soul?
In Context
Cross References
Job 8:13Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit. + 8.13 Sic viæ omnium. Ecce cui comparat scirpum vel carectum: spes hypocritæ est gloria, et hujusmodi sæcularia, quæ pereunt; æterna permanent.
Job 13:16Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. + 13.16 Non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. Nunc veniet quidem ante tribunal judicis, etc., usque ad in conspectu Domini venire recusat.
Job 20:5quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. + 20.5 Et gaudium hypocritæ. Gaudium hypocritæ in similitudinem puncti est. Nam sicut stylus in puncto, dum ponitur, levatur, sic hypocrita præsentis vitæ laudem dum tangit, amittit. Ad instar puncti, quia lætitia pertransit, pœna permanet: apparet ad momentum, disparet in perpetuum.
Isaiah 33:14Conterriti sunt in Sion peccatores; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? + 33.14 Quis poterit. Dei magnalia narrat et Deum ignem vocat.
Matthew 23:13Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare. + 23.13 Clauditis. Vel malo exemplo, vel mysteria Scripturarum tollendo. Exemplo enim et doctrina eorum qui magistri sunt, alii quidem Christum non recipiunt.
Luke 9:25Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?