Job 13:16
Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. + 13.16 Non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. Nunc veniet quidem ante tribunal judicis, etc., usque ad in conspectu Domini venire recusat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He also shall be my salvation: for an hypocrite shall not come before him.
In Context
Cross References
Exodus 15:2Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum. + 15.2 Iste Deus meus, etc. ORIG. Hic ergo et Deus erit meus et Deus patris mei. Pater noster qui nos fecit et genuit, Christus est, qui dixit Joan. 16: Vado ad Patrem meum, etc. Si ergo agnoscam quod Deus meus sit, glorificabo eum; si etiam quod patris mei, exaltabo eum: altior enim intellectus est quomodo Christus, ut unius Dei constringat et uniat veritatem, Deum suum dicit, quem natura Patrem novit.
Job 27:8Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus? + 27.8 Quæ est enim spes hypocrisis. Hypocrita, qui Latine dicitur simulator, est avarus raptor, qui dum inique agens desiderat de sanctitate venerari, laudem vitæ rapit alienæ.
Psalms 27:1Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. + 27.1 Psalmus huic. Per David aliquando intelligitur caput, id est, Christus; aliquando corpus, id est, Ecclesia; interdum utrumque simul, id est, totus Christus intelligitur, ut hic. CASS. Psalmus tertius, qui breviter de passione et resurrectione. ID. Hic proponitur Christus et si adeo dignus non in se confidere, sed totum a Deo petere; utile exemplum justis. Ad te, Domine. ID. Oratio tempore passionis habita. Ne sileas. Minus est in Hebræo, etc., usque ad et a morte resuscitationem. Ne sileas, etc., et assimilabor, etc. HIER. Ex eo, quod verbum mihi semper unitur, non talis homo sum quales cæteri, qui nascuntur in profundam miseriam sæculi. AUG. Ubi quasi si sileas non cognoscitur verbum tuum. 1
Psalms 118:14In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. 1
Isaiah 12:1[Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me. + 12.1 Confitebor tibi. HIER. Sicut transito mari Rubro, dixerunt: Cantemus Domino, etc. Sic regno mundi destructo, dicit Ecclesia: Confitebor tibi.
Jeremiah 3:23Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël.