Job 8:13
Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit. + 8.13 Sic viæ omnium. Ecce cui comparat scirpum vel carectum: spes hypocritæ est gloria, et hujusmodi sæcularia, quæ pereunt; æterna permanent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So are the paths of all that forget God; and the hypocrite’s hope shall perish:
In Context
12Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.
Cross References
Deuteronomy 6:12et comederis, et saturatus fueris:
Deuteronomy 8:14elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis,
Job 11:20Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animæ.] + 11.20 Oculi autem impiorum. Oculorum nomine, etc., usque ad quo se valeat occultare, non invenit. Et spes illorum abominatio, etc. Ibid. Quia inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit.
Job 15:34Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. + 15.34 Congregatio enim hypocritæ, etc. Congregant hypocritæ bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio, quia per hoc quod agunt, fructum recipere in æterna retributione non appetunt. Et ignis devorabit tabernacula eorum, etc. Corpora in quibus animæ eorum habitant, tabernacula dicit: quæ hic desiderium laudis, postmodum autem concremabit ignis gehennæ. Tabernacula. Cogitatio est tabernaculum, in qua mens habitat, quam æstus avaritiæ vastat. Vel, cor tabernaculum dicit, quod consumit ardor laudis. Vel, corpus est tabernaculum animæ, et qui hic ardent mente, ardebunt carne ignibus gehennæ.
Job 20:5quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. + 20.5 Et gaudium hypocritæ. Gaudium hypocritæ in similitudinem puncti est. Nam sicut stylus in puncto, dum ponitur, levatur, sic hypocrita præsentis vitæ laudem dum tangit, amittit. Ad instar puncti, quia lætitia pertransit, pœna permanet: apparet ad momentum, disparet in perpetuum.
Job 36:13Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.