Lamentationes 4:7
Zain Candidiores Nazaræi ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 13:5quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novacula: erit enim nazaræus Dei ab infantia sua et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum.
Judges 16:17Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazaræus, id est, consecratus Deo, sum de utero matris meæ: si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines.
Psalms 51:7Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. + 51.7 Propterea Deus. CASS. De celeri fine iniqui. Et radicem tuam de terra viventium. AUG. Radix nostra charitas est, etc., usque ad hic enim pulvis, quem projicit ventus a facie terræ. Ibid. Radix mali cupiditas, quæ non fructum parit in terra viventium. Vel, loquitur de Antichristo, cujus radix ministri, qui cum eo nihil habebunt cum sanctis. 1
Song of Solomon 5:10Sponsa Dilectus meus candidus et rubicundus; electus ex millibus. + 5.10 Dilectus meus candidus et rubicundus. Condigna quærentibus a parte sponsæ responsio. Dilectus meus. Primo, mundus et sanctus venit in mundum, postmodum passione cruentus exivit de mundo. Per candidum, amorem Divinitatis; per rubicundum, carnem passam accipe, ut Deum et hominem notet, et in utroque electus. Electus ex millibus. Quia unus Mediator de omni numero angelorum, vel hominum acceptus; unde dicitur: Hic est Filius meus dilectus, etc. Matth. 3. Quia non est inventus alius, neque in cœlo, neque in terra qui acciperet librum Apoc. 5..
Daniel 1:15Post dies autem decem, apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.
Luke 1:15erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: + 1.15 Vinum et siceram, etc. BEDA. Magnæ coram Deo virtutis est prædicare in deserto gaudia cœlestia, etc., usque ad et jam erat spiritus gratiæ.