The Bible Software
bible.softwareJobJob 28 › Job 28:7

Job 28:7

Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis. + 28.7 Semitam ignoravit. Hoc loco avis nomine ille signatur, etc., usque ad considerare noluit. Nec intuitus est oculus. Redemptor noster vulturis, etc., usque ad de quibus subditur:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There is a path which no fowl knoweth, and which the vulture’s eye hath not seen:

In Context

6Locus sapphiri lapides ejus, et glebæ illius aurum. + 28.6 Locus sapphiri lapides ejus. Ibid. Sapphiri, coloris ærii sunt. Et hoc dicit, quia nunquam de Judæa animæ sanctæ, quæ cœlestem vitam ducerent, defuerunt: Et glebæ illius. Glebas dicit collectiones singulorum ordinum, etc., usque ad Sed cur bona perdidit, sequitur:

8Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leæna. + 28.8 Non calcaverunt eam filii institorum. Institores sunt qui spirituale negotium gerunt, etc., usque ad institorum filios, pastores et doctores. Nec pertransivit per eam leæna. Leæna dicitur Ecclesia, quia male viventes in vitiis ore prædicationis sanctæ interficit, unde Petro dicitur: Macta et manduca. Ecclesia itaque per Judæam transiit, sed non pertransiit: quia ex illa paucos ad fidem rapuit, sed tamen infidelem populum a perfidia funditus non exstinxit. Sed a Judæis repulsa, quid fecit?

Read all of Job 28

Cross References

Job 11:6ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua ! + 11.6 Et intelligeres quod multa minora. Injuste justo iniquitatem objicit, sed hæc contumelia de zelo Dei prodit, et est venialis. Merita quoque justi nesciens, ex imperitia irrisionem subdit:

Job 38:19in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:

Romans 11:33O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! + 11.33 O altitudo, etc. Præmiserat sententiam miræ profunditatis, cujus profunditatis veluti horrore perculsus, exclamat o altitudo, etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis præcedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia præstatur indignis, quam quod æque indignis aliis denegatur. AUG., lib. de Spirit, et lit., c. 36 in fine. Scio quod sicut impossibilitas, et ita iniquitas non est apud Deum, etc., usque ad ut prius permitteret eos concludi in infidelitate. ID. Aliquando filiis infidelium præstatur Dei gratia, etc., usque ad et si non in hac vita, certe in altera, etc. Viæ ejus. Id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit. Consiliarius. Patris consiliarius est unigenitus Filius ejus, qui et Angelus magni consilii appellatur. Sed ex hominibus et angelis nullus fuit ei consiliarius.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 28:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 28:6Job 28Job 28:8 →