The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 2 › Proverbs 2:7

Proverbs 2:7

Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, + 2.7 Custodiet. Ut in quocunque virtutum gradu rectos juvet et simplices. Job simplex et rectus Job. 1.; simplex, per innocentiam mansuetudinis, et rectus, per cautelam discretionis: simplex, nullum lædens, imo cunctis proficiens, rectus, a nullo corruptus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He layeth up sound wisdom for the righteous: he is a buckler to them that walk uprightly.

In Context

6quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. + 2.6 Quia Dominus dat. Respicit hic versiculus ab hoc quod supra dixerat: Si enim sapientiam invocaveris, etc. Ideo namque sapientia, etc., usque ad sed a Domino datur. Ex ore. Æterna filii nativitate, de qua alibi: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam Isai. 58.. Vel, os Domini in sanctis, unde: Os Domini locutum est. Et ex ore ejus scientia nascitur et prudentia, dum Dominus os humanum sanctificat, et suum facit, ut scienter et prudenter loquatur.

8servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens.

Read all of Proverbs 2

Cross References

Psalms 3:4Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. + 3.4 Susceptor meus es. CASS. In Christo. Caput, Christum, vel mentem quæ servit legi Dei. Percussisti omnes. Recte in prædestinatione dicitur de diabolo et angelis ejus. Super populum. Hoc est unumquemque nostrum. ID. Vel hoc loquitur Ecclesia et caput ejus, inter procellas persecutionum per totum orbem constituta. Multi dicunt, Christianum nomen, exstinguere cupientes, Non est salus. Aliter non sperarent delere Ecclesiam late pullulantem. Susceptor. Quia in Christo suscepta et cum eo exaltata. Caput ipsum qui primus ascendit in cœlum. 1

Psalms 144:2Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi. + 144.2 Per singulos dies, etc. ID. Qui hic per singulos dies, in æterno die merebitur laudare continua exsultatione. AUG. Bene dicit nunc per singulos dies, ut, cum venerit unus sine fine dies, eat ex laude in laudem, sicut ex virtute in virtutem. In sæculum et in sæculum sæculi. CAS. De qua laude alibi: In sæcula sæculorum laudabunt Psal. 38., quia semper amabunt quem semper videbunt, qua visione nihil delectabilius. 1

Proverbs 14:8Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.

Proverbs 30:5Omnis sermo Dei ignitus: clypeus est sperantibus in se. + 30.5 Omnis sermo. Proprietatem Græci nominis, etc., usque ad vera enim omnia et ignita. Clypeus est, id est protector omnium sperantium in se. Clypeus contra hostium insidias et omnia adversa.

1 Corinthians 1:24ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia:

1 Corinthians 2:6Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur: + 2.6 Perfectos. Non cognitores et doctores, quibus opus non est, sed auditores jam capaces.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 2:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 2:6Proverbs 2Proverbs 2:8 →