Canticum Canticorum 4:11
Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. + 4.11 Favus distillans. Superius per labia, doctores, hic per labia ipsa vox doctorum. Unde et melli congrue comparantur. Favus, mel in cera. Mel in cera est spiritualis eloquiorum sensus divinorum in littera distillans, quia pene singulæ sententiæ multos habent sensus. Vel aliter: In favo mel latet, cera videtur: labia ergo favus vocantur, quia dum in carnis fragilitate sapientia magna habetur, quasi mel in cera absconditur. Mel et lac sub lingua. GREG. Tanta est spiritualis dulcedo in verbis, quanta corporalis est in melle et lacte: et hoc sub lingua, id est, non cuilibet patens, sed tantum bonis. Qui peccantem aspere corripit et inter aspera dulcedinis quiddam admiscet, habet mel, non in lingua, sed sub lingua. Odor vestimentorum. Id est fama bonorum operum, quibus vestiuntur, ne nudi inveniantur, et quibus turpitudo præcedentium delictorum operitur, est sicut thus, quia in omnibus operibus suis orat, cum bene operatur, cum intentione perveniendi ad Deum, unde: Sine intermissione orate I Thess. 5.. Supra nomine unguentorum, infusio sancti Spiritus ostenditur, quibus corda fidelium illustrantur et ad spirituale certamen præparantur: Vocabulo vestimentorum, facta justorum notantur, quæ foris sunt. Unde et pulchra distinctione, quæ per homines fiunt opera, thuri comparantur; quæ vero divina largitione fiunt dona, modum comparationis excedunt. Consulte postquam singula Ecclesiæ membra Dominus sigillatim prædicavit, etiam unguenta quibus tota esset delibuta, digna laude commendat. Nulla sunt quippe membra, vel magna vel parva quæ non hujus unctionis spiritualis sint infusione consecrata. Laudavit et vestimenta, id est opera justitiæ, quia et hic omne corpus ejus ornatur. Nemo quippe in ea vitam meretur, nisi operibus justis indutus, quæ vel ipse fecit, vel si infans erat, alii pro eo fecerunt, et in illo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Canticum Canticorum 4
Cross References
Genesis 27:27Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: [Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. + 27.27 Benedicens, ait, etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Alter ad venandum mittitur, etc., usque ad quæ major foras exiens reliquit intus. GREG., ibid. Isaac, caligantibus oculis, Jacob filium nesciens benedixit; quæ ventura erant prævidit, et qui præsens assisteret, nescivit. Constat enim quia Judæi, qui plene legem didicerunt, adventum Christi cognoverunt. Unde Matth. 2, Herodes a principibus sacerdotum inquirit ubi Christus nasceretur; cui protinus responderunt, In Bethlehem. Prius ergo noverant quem passionis tempore cum despicerent, ignorabant; quorum notitia prior, et ignorantia posterior, Isaac caligante signatur; qui dum Jacob benediceret, quid in futuro ei eveniret prævidebat, sed quod præsens assisteret nesciebat. Sic Judæorum populus prophetiæ mysteria accepit, sed cæcos oculos in contemplatione tenuit, quia præsentem non vidit, de quo multa in futuro prævidit. Ante se enim positum cernere non valuit, cujus adventus potentiam longe ante nuntiavit. GREG., hom. 10 in Ezech., tom. 2 Isaac filium nescit, quem benedixit, etc., usque ad et quia per quosdam in contemplationem surgit, per quosdam in activæ vitæ opera pinguescit. Sequitur:
Psalms 45:8Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob. + 45.8 Dominus virtutum. Ibid. Breviter definit quid sit Christus. Nobiscum. Quasi: Qui misit angelos, jam ipse venit, et est nobiscum, quia nobiscum susceptor; ergo: Venite, quasi jam securos vos invito. Noster. Non nisi filiorum crucis. Deus Jacob. Qui tanta nobis dedit quanta dedit Jacob: non enim illius tantum est Deus. 1
Proverbs 5:2ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris; + 5.2 Labia tua. Labia, etc., usque ad vel turpia faciendo commaculat.
Proverbs 16:24Favus mellis composita verba; dulcedo animæ sanitas ossium. + 16.24 Favus mellis composita verba, etc. Multi per eloquentiam, etc., usque ad quæ ex interna animæ dulcedine procedunt.
Song of Solomon 4:3Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet. + 4.3 Sicut vitta. Prædicatores vitta dicuntur, quia fluxas cogitationes in cordibus hominum suis prædicationibus restringunt, ne diffluant et cordis oculos premant. Coccinea. Quia Dominici sanguinis, quo redempta est Ecclesia, pretium prædicare non cessat: vel quia prædicatio sancta charitatis ardore flammescit. Labia tua. Dentes qui terunt: labia quæ trita aperiunt. Eloquium tuum dulce. Dum, quæ dicunt faciunt suas prædicationes hominibus quasi sapidas escas apponunt. Sicut fragmen mali punici, ita genæ. In colore exterius puniceo, voluntas martyrii: in albis granis quæ cortice fracto videntur, candor virtutum: qui augetur, dum caro colliditur: candor etiam, cum impleta passione miraculis nitent. In genis verecundia, in malo punico passio Christi. Habet ergo ruborem Ecclesia in genis, cum sacramentum Dominicæ passionis fatetur verbis, et ostendit candorem cum pulsata pressuris, castitatem puri cordis probat, et factis, quid gratiæ salutaris crux habeat, pandit. Absque eo. Licet sint magna, quæ exterius apparent: majora tamen in occulto retinent, quæ divini oculi soli vident. Latet. Confessionem vivificæ crucis possunt omnes in Ecclesia audire, pressuras Ecclesiæ videre, vel etiam miracula quæ ipsi Ecclesiæ sunt divinitus collata, possunt infideles cum fidelibus intueri: ipsa autem sola anima novit quanto teneatur amore vitæ invisibilis, quanto amore erga Deum et proximum flammescat.